Montes Nebulosi

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Mons Rubrum Cornu (Caradhras) in pellicula The Lord of the Rings.

Montes Nebulosi[1] (Sindarine: Hithaeglir; vulgo Misty Mountains) sunt iugum montium inventa a scriptore Anglico I.R.R. Tolkien et in Arda posita. Noti sunt etiam nomine Turres Nebulosae.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Septentrionalissimus ex omnibus cacuminibus est Mons Gundabad, meridionalissimus autem Mons Methedras (Extremus Vertex); omnis chorda montium circiter 1 300 chilometris in longum extenditur per regionem Eriador appellatam et per vallem Magni Fluminis Anduin. Maximum subterraneumque Regnorum Nanorum in Terra Media, cuius nomen est Khazad-dûm (Sindarine: Moria, id est Hiatus Obscurus), in dimidio Montium Nebulosorum est situm. Praecipui montes sunt illi Caradhras (Rubrum Cornu), Celebdil (Argentea Cuspis) atque Fanuidhol (Culmen Nubilosum) appellati, qui etiam sunt partes Moriae. Maximi passus sunt Altus Transitus et Passus Rubricornu; sunt autem flumina defluentia ex Montibus Nebulosis:

  • Flumina ad Orientem fluentia: Langwell, Rhimdath, Sîr Ninglor (Flumen Lilium), Celebrant (Canalis Argenteus), Nimrodel (Rivus Niveus), Onodló.
  • Flumina ad Occasum fluentia: Mitheithel (Flumen Album seu Cinereum), Bruinen (Ripa Fragorosa), Glanduin (Limes), Isen.

Habitatores[recensere | fontem recensere]

Sunt sub Montes Nebulosos antiqui Regni Nanorum Moriae cuniculi atque cavernae metallaque Gobelinorum in quibus Bilbo Baggins invenit Unum Anulum. Aquilis permagnis sunt nidi in verticibus montium unde omnia cacumina perspicere possunt. In profundis hiatibus erat sedes pollentissimi monstri cuiusdam Balrog (Sindarine; Latine: Daemon Potentiae) appellati, priusquam Gandalf id diruit acerrima pugna pugnata. Erant etiam Gigantes lapidei, tam ingentes ut ipsorum partes montium viderentur; valles Montium Nebulosorum plenae cuiusdam obscuritatis pristinae esse dicuntur.

Fontes[recensere | fontem recensere]

  • J. R. R. Tolkien, The Lord of the Rings — The Fellowship of the Ring; editio Italiana: convertit Vicky Alliata di Villafranca, Quirino Principe perfecit, Elemire Zolla prooemium scripsit; Mediolani, 2000.
  1. I. R. R. Tolkien Hobbitus Ille; versio Latina auctore Marco Walker, anno 2012 Londinii edita.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]