Eriador

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Eriador est magna regio in legendarii Tolkien Terra Media inventa. Fines eius sunt:

  • ad partes orientales, Montes Nebulosi;
  • ad partes septentrionales, sinus Forochel appellatus, qui quasdam Morgothi terras post Bellum Irae irrigavit;
  • ad partes occidentales, montes Ered Lindon (sive Ered Luin sive Montes Caerulei) nominati;
  • ad partes meridionales, flumina Glanduin et Gwathló et terra Enedwaith appellata; Bello Irae acto, partes finis ad orientalem meridionalemque spectantis in litoribus oceani Belegaer iacent.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]


Stipula Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!