Moana (pellicula 1926)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Moana (Samoanice, 'oceanus') est pellicula muta documentaria anni 1926, prima docufictio in historia cinematica, a Roberto J. Flaherrty, creatore pelliculae Nanook of the North (1922), moderata. Pellicula in districtu Safune in insula Savai'i in Samoa facta est. Moana, nomen primae personae maris, 'oceanus' in lingua Samoana significat.[1][2][3] Flaherty in Moana fuit primus fabricator pellicularum qui docufictionem et ethnofictionem ut genera narrationis dramaticae exploravit.[4]

Flaherty, cum pelliculam faceret, cum uxore et liberis in Samoa plus quam plenum annum habitabat. In insulis mense Aprile 1923 advectus, usque ad Decembrem 1924 commoratus est, pelliculam Decembre 1925 tandem conficiens.

Paramount Pictures, successum Nanook iterare volens, Flaherty ad Samoam misit ad capiendam in pellicula usitatam Polynesianorum vitam. Flaherty cameram pellicularem et cameram Prizmacolor tulit, partem pelliculae per illam rationem coloratam facere sperans, sed machina Prizmacolor defecit. Moana putatur prima pellicula feature? per pelliculam panchromaticam atram-et-albam facta, potius quam pellicula orthochromatica usitate illo tempore in talibus pelliculis Hollywoodensibus adhibita.

Momentem autem Occidentale Flaherty antecesserat, qui, cum in Safune adveheretur, missionarios ei antecessisse et indigenas vestimenta a maioribus tradita pro modis Occidentalibus iam reliquisse cognovit. Praeterea, insula re non verbo paradisus fuit, Arcticae pelliculae Nanook dissimillima, itaque pro argumento pelliculae "hominis contra naturam," insignem certaminis narrativi notionem, evolvere non potuit. Pellicula iuvenem pinxit cum compunctionem Samoanam, morem a maioribus posteris traditum, acciperet. Ergo, quamquam pellicula oculis gratissima erat, reditus caruit, ut Flaherty locos regionis Arcticae similiores pro sua pellicula proxima invenire conaretur.

Verbum documentary (Anglice, 'documentarium' significans) primum pelliculis huius generis adhibitum est in recognitione huius pelliculae a "The Moviegoer" scripta, nomine scaenico Ioannis Grierson, in diario New York Sun die 8 Februarii 1926.[5]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. www.tieff.sinica.edu.tw.
  2. Moana, www.silentera.com.
  3. The American Film Institute Catalog of Feature Films 1921–30, c. 1971, The American Film Institute.
  4. Maria do Mar (1930), a Iosepho Leitão de Barros, moderatore Lusitano, fuit alter.
  5. Jonathan Rosenbaum, Review of Moana..

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Flaherty, David. 1925. Serpents in Eden. Asia 25:858–869.
  • Flaherty, Frances Hubbard. 1925a. Behind the Scenes with Our Samoan Stars. Asia 25:746–753, 795–796.
  • Flaherty, Frances Hubbard. 1925b. Moana of the South Seas. Asia 25:389–400, 450.
  • Flaherty, Frances Hubbard. 1925c. A Search for Animal and Sea Sequences. Asia 25:954–963, 1000–1004.
  • Flaherty, Frances Hubbard. 1925d. Setting Up House and Shop in Samoa. Asia 25:638–651, 709–711.
  • Flaherty, Robert J. 1932. Samoa. Berolini: R. Hobbing.
  • Heider, Karl G. 1976. Ethnographic Film. Austin Texiae: University of Texas Press.
  • Holmes, Lowell Don. 1979. [Recognitio pelliculae Moana.] American Anthropologist 81:734–736.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]