Milius Balakirev

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Milius Balakirev
Милий Балакирев
Milius Balakirev
Natus 2 Ianuarii 1837
Novogardiae Inferiori
Obiit 29 Maii 1910
Petropoli

Milius Alexii filius Balakirev (Russice Милий Алексеевич Балакирев, Milij Aleksejevič Balakirev; 18371910) fuit compositor, clavicen, et syntonarius Russicus. Ut plurimum creabat musicam instrumentalem (symphonias et musicam pro claviario?). Fabulae canticae et cantiones, quas Balakirev scripsit, etiam celeberrimae sunt. Thema populi est medium eius creaturae thema.

Biographia[recensere | fontem recensere]

Balakirev natus est 21 Decembris 1836 (2 Ianuarii 1837 Calendarii Gregoriani) Novogardiae Inferiori. Annis 1853, 1853, et 1855 in Universitate Casanensi studebat.

Anno 1856, Petropoli primo ut clavicen et syntonarius egressus est. Fuit organizator? circuli compositorum Russicorum, Nova Russica Schola Musicalis (Russice «Новая русская музыкальная школа», Novaja russkaja muzykal’naja škola), Circulus Balakirevensis (Russice «Балакиревский кружок», Balakirevskij kružok) seu Acervulus Fortis (Russice «Могучая кучка», Mogučaja kučka) nominati. Anno 1862, Balakirev et syntonarius Lomakin instituerunt Gratuitam Scholam Musicam, quae facta est sedes popularis educationis musicae divulgationisque musicae Russicae. Annis 18671869, Balakirev erat syntonarius princeps Societatis Musicae Russicae.

Finis decennii 186 et decennium 187 fuere periodus activitatis? intentae creativae pro compositore illo. Decennio 188 Balakirev activitatem? suam musicalem interrupit decennio 189 ineunti. Ab anno 1881 ad annum 1908, ille Gratuitam Scholam Musicam administravit.

Balakirev mortuus est Petropoli 16 Maii (29 Maii Calendarii Gregoriani) 1910.

Fons[recensere | fontem recensere]