Michael O'Connor (episcopus)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Imago Michaelis O'Connor ex Encyclopaedia Nationalis Biographiae Americae (1896)

Michael O'Connor, S.I. (27 Septembris 181018 Octobris 1872) clericus Hibernus in Ecclesia Catholica Romana erat. Sicut Dioecesis Pittsburgensis et Dioecesis Eriensis in Civitatibus Foederatis Americae episcopus operatus est.

Vita iuvenis[recensere | fontem recensere]

Natus est in Cobh in Comitatus Corcagiensis in Hibernia. Frater eius Iacobus sicut primus episcopus Dioecesis Omahensis in Nebrasca operatus sit ab 1885 ad 1891. Educationem iuvenem in indigeno oppido suo recepit, et sicut acolytus operatus est in Cathedrale Ecclesia Cloynense. In aetate 14, a Episcopo Gugliemus Coppinger missus est ut disciplinam pro sacerdotio semeret in Francia.

In Pontificia Universitate Urbaniana in Roma educationem extendit. Cursus philosophicos et theologicos cum honore perfecit, praemium aureum pro mathematica merito. Educationem perfecit ante aetatem canonicalem pro ordinatio sacerdotale attingatum. Divinitatis Doctoris gradus meritus est.

Sacerdotium[recensere | fontem recensere]

O'Connor sicut sacerdotus ordinatus est in Roma in 1 Iunii 1833. Ascriptus est sicut prorector Pontificii Collegii Hiberniani in eodem urbe. Ad patria sua regressus, in vicariato operatus est in Fermoy.

In 1839, Ep. Kenrick incitavit ut se iugaret in facultate Seminarii S. Caroli Borromei in civitate C.F.A. Pennsilvaniae. Condicione accepto, O'Connor in Philadelphia venit in eodem anno. Sedes theologiae confestim adsumpsit in seminario, et praeses factus est citissime.

In mense Iunii 1841, O'Connor ad positionem vicarii generalis Pennsilvaniae Occidentis ascriptus est, et parochus Ecclesiae S. Pauli in Pittsburgo factus est.

Episcopatus[recensere | fontem recensere]

Consilium Provinciale Baltimorae V, quod in mense Maiae 1843 habitum est, erectionem Dioecesis Pittsburgiensis suasit, et O'Connor sicut episcopus nominatus est. O'Connor ad Romam cucurrit ut, Papa Gregorio XVI petito, designationem recantaretur et Societatem Iesu se iugaret. Papa negavit, dicens, "Episcopus imprimis eris, Iesuita postilla." O'Connor voluntatem Papae accepit et Episcopus Pittsburgi ascriptus est in 11 Augusti 1843. In die 15 Augusti, consecrationem episcopalem a Iacobo Philippo Fransoni recepit in Ecclesia S. Agathae Gothorum.

Pittsburgum advenit in mense Decembris 1843, 33 ecclesias, 14 sacerdotes, circa 25,000 Catholicorum inveniens. In 1844, academiam pro puellis, asylum pro orphanis, capellam pro Afroamericanis, acta hebdomadis Catholica Pittsburgiensis, et Seminarium S. Michaelis fundavit.

In 29 Iunii 1853, a Papa Pio IX, O'Connor sicut novus Episcopus Dioecesis Eriensis ascriptus est. Sed involuntas successoris eius Sanctam Sedem consultum suum convertere fecit. Post quinque menses, O'Connor sicut Episcopus Pittsburgi iterum ascriptus est in 20 Decembris 1853.

Episcopatum Pittsburgi abdicavit in 23 Maii 1860. Novitiatum Societatis Iesu ingredit in Germania in 22 Decembris 1860. Bostoniam advenit ut professionem eius faceret in 23 Decembris 1862.

In 18 Octobris 1872 mortuus est in Collegium Woodstock in Terra Mariae.