Meretrix

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Meretrix (discretiva)

Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.
Quapropter rogamus ut corrigas praecipue introductionem, formam, nexusque et intravicos et intervicos.
Vir cum meretrice, in poculo fictili Graeco saec. V a.C.n. pictus
Meretrix publica in Germania

Meretrix est mulier quae sese venditando pecuniam meret; appellatur et (mulier) nonaria, quaestuaria, publica, seu prostituta. Sunt nationes, ut hodie Batavi, Germani vel olim Romani, ubi meretrices libere quaestum suum exercent; aliae nationes, verum perpaucae, vetant. Amstelodami meretrices se nudas in angiportis ostendunt, ut fornicatores mercem lautissimam eligere possint. Apud Suecos illi viri qui amorem meretricis emerunt et in actu aut post actum capiuntur poena multaticia aut carcere damnantur. Quae lex a factionibus sinistris lata est. Hae electionem proximam perderunt.

Variae de meretricibus sententiae[recensere | fontem recensere]

Latini poetae frequentes de meretricibus locuti sunt. Catullus: "Nunc in quadriviis et angiportis magnanimos glubit Remi nepotes." Scilicet Romae meretrices in quadriviis et angiportis latebant. Horatius in satura:

Quidam natus homo cum exiret fornice: "Macte
virtute esto" inquit sententia dia Catonis;
"nam simul ac venas inflavit taetra libido
huc iuvenes aequum est descendere, non alienas
permolere uxores." "Nolim laudarier - inquit -
sic me." mirator cunni Cupiennus albi.

Induebantur enima matronae alba stola. Hodierni pedantes hos versus "lectionem magistralem" appellare possunt. Aristophanes Byzantius, vir doctissimus, scripsit historiam meretricium.

Illa autem Bacchis Terenti, sic cum honesta virgine loquitur:

Nam expedit bonas esse vobis; nos, quibuscum est res, non sinunt;
quippe forma impulsi nostra nos amatores colunt;
haec ubi imminuta est, illi suom animum alio conferunt;
nisi si prospectum interea aliquid est, desertae vivimus.

Sic Valerius Maximus (Val. Max., II, 6, 15) de turpibus moribus Poenarum: Siccae enim - inquit - est fanum Veneris, in quod se matronae conferebant atque inde procedentes ad questum, dotis corporis iniuria contrahebant, honesta nimirum tam inhonesto vinculo coniugia iuncturae.

Romanae meretrices erant, mehercule, honestiores; Valerius Maximus, V, 2,1: "Cum enim - inquit - a Fulvio Capuae obsiderentur, ac duo campanae mulieres benevolentiam erga Romanos dimittere noluissent, Vestia Appia mater familiae et Cluvia Facula meretrix, quorum altera cotidie pro salute exercitus nostri sacrificavit, altera captis militibus Romanis alimenta subministrare non destitit, urbe illa oppressa senatus his et libertatem et bona restituit, et si quid amplius praemii petissent, libenter se daturum adseveravit."

Pretia[recensere | fontem recensere]

Aulus Gellius in Noctibus, I, 8: Sotion ex peripatetica disciplina haut sane ignobilis vir fuit. Is librum multae variaeque historiae refertum composuit eumque inscripsit κέρας Άμαλθείας. Ea vox hoc ferme valet, tamquam si dicas "cornum Copiae". In eo libro super Demosthene rethore et Laide meretrice historia haec scripta est: "Lais - inquit - Corinthia ob elegantiam venustatemque formae grandem pecuniam demerebat, conventusque ad eam ditiorum hominum ex omni Graecia celebres erant, neque admittebatur, nisi qui dabat, quod poposcerat; poscebat autem nimium quantum." Hinc ait natum esse illud frequens apud graecos adagium: quod frustra iret Corinthum ad Laidem, qui non quiret dare, quod posceretur. "Ad hanc ille Demosthenes clanculum adit et, ut sibi copiam sui faceret, petit. At Lais μυρίας δραχμάς poposcit" hoc facit nummi nostratis denarium decem milia. "Tali petulantia mulieris atque pecuniae magnitudine ictus expavidusque Demosthenes avertitur et discedens <<Ego - inquit - paenitere tanti non emo.>>

Plautus in Asinaria:

Si mihi dantur duo talenta argenti numerata in manum
hanc tibi noctem honoris causa gratiis dono dabo.
Et, non multo post:
DIABOLUS: Mane, mane, audi! dic, quid me aequum censes pro illa tibi dare,
annum hunc ne cum quidam alio sit?
CLEAERETA: Tune? Viginti minas,
atque ea lege: si alius ad me prius attulerit, tu vale.

Patrum ecclesiae sententiae[recensere | fontem recensere]

Hieronymus contra Vigilantium (immo "dormitantium"!): "Timeo oculos meretricis, ne forma insignis ad illicitos ducat amplexus." Scripsit Segneri, haec verba esse quasi pudenda, nisi maximus sanctus ea scripsisset.

Meretrix etrusca[recensere | fontem recensere]

Etrusci poetae varia carmina de meretricibus finxerunt; belle et festive Cecco Angiolieri:

L'altrier sì mi ferì una tal ticca
che andar mi fece a madonna di corsa;
andava e ritornava come un'orsa
che mai in alcun luogo non si ficca.

Sed illa inhonesta muliercula etruscis verbis pecuniam poscebat: "avestu - inquit - cavelle?" Cecco autem erat poeta tam elegans quam pauper.

His verbis Dante, in Inferno:

"... "Fa' che pinghe"
mi disse "il viso un poco più avante,
sì che la faccia ben con l'occhio attinghe
di quella sozza e scapigliata fante
che là si graffia con l'unghie merdose,
e or s'accoscia e ora è in piedi stante.
Taide è, la donna perduta che rispuose
al drudo suo quando disse: <<Ho io grazie
appo te?>> <<Anzi maravigliose.>>
E quinci sian le nostre viste sazie."

Meretrix Veteris Testamenti[recensere | fontem recensere]

Qui sacram historiam perlegit, miratur illam tam varia et frequenti turba, immo exercitu meretricium repletam; diceres, Spiritum Sanctum sentire absque meretricium mentione nullam gratiam, nullam aedificationem in libris sacris constare.

Exploratores, qui Ierichum missi sunt, servavit meretrix Rahab (Iosue, 2-8); Iericho capta, "Duobus autem viris, qui exploratores missi fuerant, dixit Iosue: Ingredimini domum mulieris meretricis, et producite eam. [...] Urbem autem, et omnia quae erant in ea, succenderunt. [...] Rahab vero meretricem, et domum patris eius et omnia quae habebat, fecit Iosue vivere." (Iosue, 6-24)

Thamar sese socero suo Iudae prostituit; et sacra historia nos docet, quantam illam pecuniam demeritam esse: "Quid dabis mihi ut fruaris concubito meo? Mittam tibi haedum de gregibus." (Genesis, 38-16)

Hosea propheta uxorem meretricem duxit; Ezechiel profeta nos docet, Oollam et Oolibam (Oholah (אהלה) Oholibah (אהליבה) vel Aholah Aholibahque) are sese venditavisse Assyriis "quorum carnes sunt ut carnes asinorum, et fluxus equorum sicut fluxus eorum." Dicit propheta de Oolla:

"Nam et illi dormierunt cum ea in adulescentia eius
Et illi confregerunt ubera pubertatis eius
et effunderunt fornicationem suam super eam." (Ezechiel, 23-8)

Varia genera eorum[recensere | fontem recensere]

Qui infinita genera meretricium poterit declarare, is numerabit stellas in coelo vel flores in prato. Sunt meretrices populares et nobiles; aliae pauperibus, aliae divitibus inserviunt, nonnullae Ecclesiae ministris; lautissimae, senatoribus et consulibus. Nec solum pretio et forma inter se discrepant, sed operis, quas navant nequissimas; ait enim Martialis:

Non est in populo nec urbe tota
a se Thaida qui probet fututam
cum multi cupiant rogentque multi.
Tam casta es, rogo, Thais? Immo, fellas.

Puer, qui se pretio vendit, cinaedus appellatus est.

Internationalis iurum humanorum lex[recensere | fontem recensere]

Internationalis iurum humanorum lex, sicut Pactio pro reprehensione mercatus hominum et compilationis e prostitutione allis (decreta anno 1949), Conventio de Abrogatione in omni forma Discriminationis contra Mulieres et Conventio de Iuribus Pueri protectiones ex statu meretricis affirmat, et de impuberibus prohibent. Etiam Principium XI Yogyakartae Principium sed sine stigma vel criminizatione quae hororem meretricis denegent.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad meretrices spectant.


Stipula Haec stipula ad titulum vel ad officium spectat. Amplifica, si potes!