Demosthenes

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Demosthenes

Demosthenes (Graece: Δημοσθένης, natus 384 a.C.n., mortuus 322 a.C.n.) fuit orator qui regem Macedoniae Philippum infensissimum esse Graecorum hostem insigniter proclamavit. Demosthenes ad summam eloquentiam pervenerat pertinacissimo labore. Cum balbus esset, et voce exilis, et lateribus parum validus, haec omnia naturae impedimenta superavit diligentia atque industria. Coniectis in os calculis, magna voce versus multos pronuntiabat inambulans, et ardua loca celeri gradu scandens. Declamitans in maris littore, in quod se fluctus illidebant, consuescebat non expavescere fremitus concitatae multitudinis. In cella subterranea, tres menses egit, media parte capitis abrasa, ut prodire in publicum sine verecundia non posset : ibi inclusus continuam dabat operam voci et gestui. His exercitationibus perfecit ut nemo melius et planius eo loqueretur.

Demosthenes hortatur Athenienses ad bellum gerendum contra regem Philippum[recensere | fontem recensere]

Demosthenes, in contione, non destitit Athenienses hortari vehementissimis orationibus ad tuendam armis libertatem contra Philippi incoepta. Alii autem oratores aut Philippi partibus favebant, ut Aeschines, aut servare pacem volebant, ut Phocio. Aeschines, infensissimus Demosthenis inimicorum, regis Macedoniae pecunia corruptus fuerat. Phocio, vir integritate vitae notissimus, munera Philippi repudiaverat, sed bellum reformidabat. Athenienses quoque pigebat pecuniam impendere ad milites et remiges alendos. Ab avorum virtute degeneres, non, ut olim, reditus publicos effundebant in classem exercitusque, sed in dies festos apparatusque ludorum. Theatra et scenam frequentius quam castra visebant. Horum socordia elatus rex Macedoniae, qui iam antea ceperat Amphipolim, Potideam et Olynthum, invadit repente Atticam, et Elatea vi potitur. Tum demum eventu admoniti, Demosthenem cives sui vera praedixisse senserunt.

Clades Atheniensium apud Chaeroneam[recensere | fontem recensere]

Continuo, excusso torpore, Athenienses societatem cum Thebanis et quibusdam aliis civitatibus ineunt, et exercitum adversus Philippum educunt. Athenienses sociique numero militum Macedonibus praestabant, sed Macedones virtute bellis indurata illis superiores erant. Itaque ingenti clade apud Chaeroneam Graeci affecti sunt. Non tamen pristinae gloriae immemores ceciderunt : nam loca, quad defendenda a ducibus acceperant, morientes corporibus texerunt. Philippus victoriam, ut barbarus, convivio celebravit ; neque ipsum puduit epulis accumbere in campo proelii dispositis. Narratur etiam vino ebrius per media hostium cadavera incessisse, gaudio exsultans et iocos cantusque proferens. Quo visu commotus unus e captivis Atheniensibus eum alloquens : "Rex", inquit, "fortuna tibi dedit Agamemnonis partes, tu Thersitae personam agis." Victor erubuit, et sui compos, Atheniensibus captivos gratis remisit, et corpora mortuorum sepelienda reddidit. Clades Chaeronensis Macedoniae iugum Graeciae imposuit.

De Demosthenis exitu[recensere | fontem recensere]

Philippo interfecto, successit filius Alexander Magnus, cui Magni cognonem datum est propter rerum gestarum gloriam. Alexander maxima celeritate in Graeciam properat, Thebas funditus evertit, excepta una Pindari poetae domo, Atheniensibus veniam concedit, et Graeciam Antipatro uni ex amicis regendam committit. Sed postquam, Asia subacta, terrarum orbem victoriis et fama sui nominis implevit, obiit Alexander ille Magnus. Audita Alexandri morte, bellum redintegrant, concitante Demosthene, Graeciae civitates adversus Antipatrum coniuratae. Antipater autem ex urbe Lamia, in qua obsidebatur, erupit incolumis, et Macedoniam petiit; tum Graecorum copiae dilapsae sunt. Demosthenes, ratus Athenis nullum sibi iam tutum fore domicilium, confugit in insulam Calauriam, ubi adventu satellitum Antipatri perturbatus, in templo Neptuni asylum quaesivit. Militibus delubrum ingressis, nobilis exsul venenum hausit in stylo inclusum, et, capite obvelato, ante Dei simulacrum cecidit. Hic fuit exitus summi oratoris, et viri patriae amantissimi: una cum Demosthene periit ipsa Graeciae libertas. Haud multo post Phocio, multitudinis odio damnatus capite, annum octogesimum agens, ad mortem ductus fuit. Iamiam moriturus, ad filium qui aderat conversus : "Ego", inquit, "tibi fili, praecipio ne quid Atheniensibus male velis ob huius rei memoriam."

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Roman numeral 10000 CC DD.svg