Maximilianus Stadler

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Abbé Stadler (J. B. Pfitzer, 1813)

Maximilianus Ioannes Carolus Dominicus Stadler, postea Abbé Stadler (natus die 4 Augusti anno 1748 Mellici; mortuus die 8 Novembris anno 1833 Vindobonaa) fuit compositor Austriacus, musicae historicus, organista et pianista.

Vita[recensere | fontem recensere]

Anno 1766 Maximilianus Stadler in monasterium Benedictinum Mellicense intravit, ubi anno 1772 sacerdos ordinatus est et 1784-86 munere prioris fungebatur. Anno 1786 fuit abbas commendatarius rebus saecularibus agendis monasterii Campolilii, anno 1789 Cremifani. Ab anno 1791 Lentiae et ab anno 1796 Vindobonae vixit, ubi Wolfgangi Amadei Mozart hereditatem ordinavit et imperiale musicae archivium administravit. Ab anno 1803 fuit parochus paroeciae Großkrut in Austria Inferiore, donec anno 1816 Vindobonam recessit se totum musicae dedicaturus.

Stadler inter musicos ac musicae peritos Vindobonae illius temporis notissimos numeratur; amicus erat Wolfgangi Amadei Mozart, Iosephi Haydn, Ludovici van Beethoven et Francisci Schubert. Varia de Mozart scripta conscripsit. Praecipue requiem re vera a Mozart compositam esse strenue defendit. Suae "Commentationes de musicae historia" ("Materialien zur Geschichte der Musik") Stadler vivo non editae prima musicae historia Austriae habentur.

In coemeterio St. Marx Vindobonae sepultus est. Anno 1930 Stadlergasse in Hietzing (Vindobonae circulo urbano) ab eo nomen accepit.

Opera[recensere | fontem recensere]

  • Oratorium: "Die Befreyung von Jerusalem" ("Liberatio Hierosolymorum", 1813)
  • Cantatae
  • Carmina et chori
  • Musica ecclesiastica, ex qua requiem et numerosae missae nec non opera minora.
  • Musica instrumentalis
  • Retractationes operarum pro sex instrumentis chordatis: "Cosi fan tutte", "Idomeneo", "Zauberflöte" (Mozart), praeterea operarum a Gluck et Cherubini compositarum.
  • Scripta de musicae theoria ac historia, inter qua "Die Vertheidigung der Echtheit des Mozart'schen Requiem" ("Wolfgangi Mozart requiei auctoritas defensa", Vindobonae, 1826)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • J. Prominczel: Stadler Maximilian (Johann Karl Dominik). In: Österreichisches Biographisches Lexikon 1815–1950 (ÖBL). Vol. 13, Verlag der Österreichischen Akademie der Wissenschaften, Vindobonae 1957–2005, p. 75 s.
  • E. Mandyczewski: Stadler, Maximilian. In: Allgemeine Deutsche Biographie (ADB). Vol. 54, Duncker & Humblot, Lipsiae 1908, p. 429–431.
  • K. Wagner (Hg.), Abbé M. Stadler, seine Materialien zur Geschichte der österreichischen Musik unter den österreichischen Regenten, 1974. Artikel in der MGG und im Grove Dictionary of Music and Musicians..

Nexus externus[recensere | fontem recensere]