Marisus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Marisus fluvius in Romania Hungariaque

Marisus[1] (Dacoromanice: Mureş, Theodisce: Mieresch, Marosch, Hungarice: Maros) est flumen in Romania et Hungaria.

Primarius hic Transsilvaniae fluvius in Hargitensi comitatu in montibus Giurgeu (Gyergyó) ex Carpatium occidentalium latere profluit labiturque ab oriente ad meridio-occidentem, Marosiensem comitatum transiens Novum Forum Siculorum affluit, porro sinistra fluvium Aranyensem[2], dextra fluvium Kukoliensem[3] accipit, prope Aradinum planitiem attingit, ubi se paludibus formandis diffundit, et post 761 km decursum prope Szegedinum in Tisiam influit.

In Romania area, ex qua aqua affluit, 27.832 km² est. Saeculis praeteritis Marisus magni momenti erat ad salem portandum, per quod flumen sal e Tordensibus puteis erutus Szegedinum devehebatur, unde per Hungariam ac Serbiam distrahabatur.


Oppida ad Marisum flumen sita[recensere | fontem recensere]


Notae[recensere | fontem recensere]

  1. alia nomina Latina: Marus, Marysus, Mariscus, Meriscus, Marisia, cf. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861) Textus apud archive.org (Textus apud Google Books) et József Benkő: Transsilvania sive Magnus Transsilvaniae principatus ..., pars 1, p. 62
  2. cf. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861) Textus apud archive.org (Textus apud Google Books) et József Benkő: Transsilvania sive Magnus Transsilvaniae principatus ..., pars 1, p. 62 – Dacoromanice: Arieş
  3. cf. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861) Textus apud archive.org (Textus apud Google Books) - Dacoromanice: Târnava