Salinae (Transsilvania)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Salina (discretiva)

Salinae[1] (Dacoromanice: Ocna Mureş, Hungarice: Marosújvár, Theodisce: Miereschhall) est oppidum 15.526 incolarum (secundum censum anni 2002) Transsilvaniae (Romania) in Comitatu Albensi flumini Mariso adiacens. In proximis oppidi magnae copiae salis reperiuntur; cuius fodinae iam a Romanis ( quod nomen indicat) et ultra usque ad annum 1980 exercebantur. Tum, cum fodinae aquis repletae sunt, tecto fodinarum fracto magna pars medii oppidi destructa est.

Notae[recensere | fontem recensere]


Terra Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!