Marcus Horatius M.f. Pulvillus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Marcus Horatius M.f. Pulvillus (nescimus, quando natus mortuusve sit) consul Romanus erat.

Familia[recensere | fontem recensere]

Filius eius Gaius Horatius M.f. Pulvillus consul anni 477 a.C.n. erat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Horatius vicarius Luci Tarquinii Superbi regis vicarius ante Ardeam a Romanis oppugnatam fuit. Cum de rege expulso certior fatus esset, contra eum egit. Anno 509 a.C.n. consul suffectus erat cum Publio Valerio Poblicola. cum eodem collega anno 507 iterum consulatum gessit. Nescimus an primo aut secundo consulatu templum Iovis in Capitolio dedicaverit[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 5, c. 719


Antecessores:
T. Lucretius Tricipitinus et Publius Valerius Volusi f. Poblicola II
Consul
507 a.C.n.
cum
Publio Valerio Volusi f. Poblicola III
Successores:
Spurius Larcius Rufus (Flavus) et Titus Herminius Aquilinus