Spurius Larcius Rufus (Flavus)
E Vicipaedia
Spurius Larcius Rufus vel Flavus consul Romanus saeculo 6 a.C.n. fuit.
Cursus honorum [recensere]
Nihil certi de eius vita novimus[1]. Anno 507 cum aliis Horatium Coclitem adiuvit, qui pontem in Tiberim contra Etruscos et Porsennam regem defendebat[2]. Annis 506 a.C.n. et 490 consul fuisse videbatur. Postea legatus in Campaniam ad frumentum emendum fuit et contra Etruscos pugnavit[3]. Consul II cum aliis consularibus ad Gaium Marcium Coriolanum missus est. Anno 482 Interrex ad comitia habenda fuit.
Notae [recensere]
- ↑ Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 6, c. 1146
- ↑ Livius, Ab urbe condita II 10, 6-7
- ↑ Livius, Ab urbe condita II 11, 7-10
| Antecessores: Publius Valerius Volusi f. Poblicola III, Marcus Horatius M.f. Pulvillus II |
Consul 506 a.C.n. cum Tito Herminio Aquilino |
Successores: Marcus Valerius Volusi f. (Volusus?), Publius Postumius Q.f. Tubertus |
| Antecessores: Marcus Minucius Augurinus II et Aulus Sempronius Atratinus |
Consul 490 a.C.n. cum Quinto Sulpicio Camerino Cornuto |
Successores: Gaius Iulius Iullus et Publius Pinarius Mamercinus Rufus |