Porsenna

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Porsenna
Proelium ad pontem Sublicium.

Lars Porsenna aut Porsena etruscus rex Clusii fuit, qui vixit in saeculo VIo a.C.n.. Clusium sub eo regno opulentum fuit. In exilium eiecto Tarquinio rege romano anno 509 a.C.n., Porsenna eum accepit in Clusio et pugnavit contra Romam ut Tarquini dominationem reduceret.

Tunc Etrusci Clusii ad Romam profecti sunt cum Tarquinio rege, et Romanos vicerunt, sed fabula romana narrat victoriam Romanorum ad pontem Sublicium. Ibi Gaius Mucius Scaevola et Horatius Cochles pugnaverunt cum Romanis.

Mortuo Porsena, magnum mausoleum aedificatum est, in quo plurimae divitiae sunt, ut scripserunt multi auctores latini, inter quorum Plinius Maior, qui in eius Historia Naturale scripsit (Porsenna) sepultus est sub urbe Clusi.

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Porsenna spectant.