Horatius Cocles
Publius Horatius Cocles[1] erat miles vetere Romana Republica celebratus obstinatum ingenti pontem obtinentem contra exercitum Clusium.
De Evento Ponte Sublicio [recensere]
Porsenna rex Etruscorum ad restituendum Tarquinios cum infesto exercitu Romam venit. Primo impetu Ianiculum cepit. Non usquam alias ante tantus terror Romanos invasit: ex agris in urbem demigrant; urbem ipsam sepiunt praesidiis. Alia urbis pars muris, alia Tiberi obiecto, tuta videbatur. Pons sublicius iter paene hostibus dedit, nisi unus vir fuisset Horatius Cocles, illo cognomine quod in alio proelio oculum amiserat. Is pro ponte stetit, et aciem hostium solus sustinuit, donec pons a tergo interrumperetur: ipsa audacia obstupefecit hostes; ponte rescisso, armatus in Tiberim desiluit, et incolumis ad suos transnavit. Grata erga tantam virtutem civitas fuit; ei tantum agri datum est, quantum una die circumarari potuisset. Statua quoque in comitio posita est.
Dicta [recensere]
- "Tiberine pater, te sancte precor, haec arma et hunc militem propitio flumine accipias." --Prex Tibere cum saltavisset in flumine.
Fontes [recensere]
Haec pagina textum incorporat ex opere abbatis C. F. Lhomond De viris illustribus urbis Romae, 1779.
- ↑ Dionysius of Halicarnassus, Romaike Archaiologia, v. 24, 25.