Manuel Quezon

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Manuel Quezon iuvenis

Emmanuel Quezon, plene Emmanuel Aloisius Molina Quezon (hispanice vulgoque Manuel Luis Quezon y Molina; natus in Baler die 19 Augusti 1877;[1] mortuus apud Lacum Saranac Novi Eboraci die 1 Augusti 1944), fuit primus praeses Consortionis Philippinarum (Civitatibus Foederatis Americae eo tempore imperium tenentibus).[2]

Manuel Quezon fuit alumnus Collegii Sancti Ioannis Laterani anno fere 1889, Universitatis Sancti Thomae Manilanae usque ad annum 1894; ibi baccalaureatus est "summa cum laude". Anno 1899 in bello contra Hispanos Aemilio Aguinaldo adiutavit. Postea rursus apud Universitatem Sancti Thomae iurisprudentiae studuit; una cum Sergio Osmeña causidicus receptus est anno 1903.

Anno 1919 ad libertatem Philippinarum suadendam Vasingtoniae profectus est.

Bello Orbis Terrarum II incepto, insulis a Iaponensibus captis, Quezon in Civitates Foederatas Americae fugit. Ibi apud Senatum C. F. A. independentiam Philippinarum postulavit. Tuberculosi affectus, Novi Eboraci in urbe cecidit, et in urbe Quezon, quae ab eo ipso nomen habet, sepultus est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. The Philippine Presidency Project apud www.pangulo.ph. Saepe videtur 1878.
  2. Aemilius Aguinaldo primus ille ad dignitatem praesidis harum insularum elevatus est anno 1901, sed ab aliis civitatibus libertas insularum eo anno non recognita est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Manuel Quezon spectant.

Fons[recensere | fontem recensere]

  • Origins of the Philippine Republic: Extracts from the Diaries and Records of Francis Burton Harrison; opus ex ephemeride F. B. Harrison congessum (Tangier: Powderhouse Press, 1951; a Michael P. Onorato recensum, Ithacae: Cornell University, 1974) Selecta