Gloria Macapagal-Arroyo
E Vicipaedia
Gloria Macapagal-Arroyo praeses fuit Insularum Philippinarum civitatis ab anno 2001 usque ad annum 2010. Sancto Ioanne, in oppido in Metro Manila sito, die 5 Aprilis 1947 nata est. Coniunx est Iosephus Michael Arroyo. Pater eius quoque, Deodatus Macapagal, olim praeses Insularum Philippinarum fuit. Gloria praesidatum iniit postquam exactus est Iosephus Ejercito Estrada. Est magistra oeconomica ex Universtitate Philippinarum.
