Latinitas bona

Universitas Sancti Thomae Manilana

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Principale universitatis aedificum

Pontificia et Regalis Universitas Sancti Thomae Aquinatis Manilana sive Sancti Thomae Aquinatis Universitas Manilana,[1] vulgo saepe UST, est universitas Catholica Manilae in Philippinis sita, a sociis Ordinis Praedicatorum administrata. Haec universitas, Asiae antiquissima, a Michaele de Benavides die 28 Aprilis 1611 sub nomine Colegio de Nuestra Señora del Santísimo Rosario ('Collegium Dominae Nostrae Sanctissimi Rosarii') condita est; anno 1645 dignitatem universitatis meruit. Collegia grammaticae, litteraturae, doctrinae Christianae, theologiae, medicinae, machinatoriae, pharmacopolii legisque continet.

Universitatis sententia est "Veritas In Caritate."

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ambo nomina apud multos sitos interretiales inventa.