Latinitas nondum censa

Sergius Osmeña

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Sergius Osmena in Washington.
Sergii Osmeña signatura

Sergius Osmeña (natus die 9 Septembris 1878 in urbe Cebu; mortuus die 19 Octobris 1961 in urbe Quezon), filius Ioanne Osmeña y Suico patrisque nomine ignoto, fuit alumnus Seminarii Sancti Caroli in urbe Cebu. Postea iurisprudentiae apud Universitatem Sancti Thomae studuit. Anno 1900 una cum Iacobo C. de Veyra diurnum El nuevo dia in urbe Cebu condidit. Anno 1903, una cum Manuele Quezon, causidicus receptus est.

Sergius Osmeña anno 1907 cum aliis factionem Nationalistarum condidit. Anno 1919 ad libertatem Philippinarum suadendam Vasingtoniae missus est. Fuit vice-praeses Consortionis Philippinarum, praeside Manuele Quezon, a die 15 Novembris 1935 usque ad 1 Augusti 1944; eo die, Quezon mortuo, Osmeña ipse praeses factus est. Dignitatem usque in diem 28 Maii 1946 tenuit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Resil B. Mojares, The War Against the Americans: Resistance and Collaboration in Cebu, 1899-1906. Manilae: Ateneo de Manila University Press, 1999. ISBN 971-550-298-9 Paginae selectae
  • Gregorio F. Zaide, Philippine History and Government. National Bookstore Printing Press, 1984