Franciscus Burton Harrison

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Franciscus Burton Harrison
Sepulchrum Francisci Harrison in urbe Manila

Franciscus Burton Harrison (18731957) fuit vir publicus Civitatum Foederatarum, gubernator Philippinarum et postea consiliarius praesidibus Rei Publicae Philippinarum.

Natus est die 18 Decembris 1873 Novi Eboraci, patre Burton Norvell Harrison viro publico et iuris consulto, matre Constantia Cary Harrison mythistoriarum auctore. Alumnus fuit Universitatis Yalensis et Scholae Iuris Neo-Eboracensis.

Familia[recensere | fontem recensere]

Sex uxores duxit, quarum

  1. Maria Crocker (Caroli Crocker neptis) qui dives erat ob negotia ferriviarum et metallorum Californiensium, die 7 Iunii 1900 in urbe Novo Eboraco nupsit. Filias duas peperit, scilicet Barbaram (uxor futura Lloyd Bruce Wescott) et Virginiam (uxor futura Marii de Zayas). Mortua est anno 1905
  2. Mabel Judson Cox, Londinii nupsit in Ecclesia Omnium Spirituum iuxta plateam Portland die 16 Ianuarii 1907; divortium anno 1918 vel 1919 fecit. Tres liberos peperit inter quos Burton Norvell et Dolly
  3. Salena Elizabeth Wrentmore, filia Clarence Georgii Wrentmore Universitatis Philippinarum professoris et Margaretae McFarland Wrentmore, nupsit die 15 Maii 1919, divortium fecit anno 1927. Tres liberos peperit inter quos Franciscum Burton iuniorem. Postea Alexandro Fitzjames Graham Watson nupsit
  4. Margareta Wrentmore, soror praeeuntis, nupsit die 8 Aprilis 1927, divortium anno 1933 fecit. Filium Norvell peperit, quo annum agente quattuordecimum mortuo mater paullo postea vim sibi intulit
  5. Doris Lee Batchelor, Angliae nativa, nupsit Alexandriae Aegypti die 19 Novembris 1935, divortium anno 1948 fecit. Filiam unam peperit
  6. Maria Teresa Larrucea, Hispaniae nativa, nupsit die 5 Martii 1949, vidua 1957

Franciscus Harrison iam senescens urbem Califon Novae Caesareae incolabat. Mortuus est die 21 Novembris, 1957 apud Flemington eiusdem civitatis.

Opera[recensere | fontem recensere]

  • (editore Fairfax Harrison) Aris Sonis Focisque, being a memoir of an American family, the Harrisons of Skimino and particularly of Jesse Burton Harrison and Burton Norvell Harrison (New York: De Vinne Press, 1910)
  • Rizal as a Patriot, Author, and Scientist (Allocutio anni 1919) (Anglice)
  • The Corner-Stone of Philippine Independence: a narrative of seven years (Novi Eboraci: Century, 1922) textus
  • (cum Archibald Cary Harrison) Indo-China, a Sportsman's Opportunity (1933)
  • Burton Chronicles of Colonial Virginia, being excerpts from the existing records, particularly relating to the Burtons of the Valley of the James and Appomattox, with especial reference to the ancestry of Jesse Burton of Lynchburg (1750?-1795) (Darmstadt: L. C. Wittich, 1933; reimpressum Hartford, Ky.: Cook & McDowell Publications, 1979)
  • "Fairfax Harrison" in The William and Mary Quarterly ser. 2a vol. 18 (1938) pp. 242-25
  • Archibald Cary of Carysbrook, Virginia (Charlottesville, Va., 1942)
  • (editor) A Selection of the Letters of Fairfax Harrison (Charlottesville, Va., 1944)
  • "Commentaries upon the ancestry of Benjamin Harrison" (6 fasciculi) in The Virginia Magazine of History and Biography voll. 52-54 (1944-1946)
  • Origins of the Philippine Republic: Extracts from the Diaries and Records of Francis Burton Harrison; opus ex ephemeride F. B. Harrison congessum (Tangier: Powderhouse Press, 1951; a Michael P. Onorato recensum, Ithacae: Cornell University, 1974) Selecta

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Ronald E. Dolan, ed. Philippines: A Country Study (Vasingtoniae: Government Printing Office for the Library of Congress, 1991) fasc. 18
  • Constance Cary Harrison, Recollections Grave and Gay (1911)