Roman numeral 10000 CC DD.svg

Lycaenidae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Lycaenidae
Lampides boeticus (Polyommatinae)
Taxinomia
Regnum: Animalia
Phylum: Arthropoda
Subphylum: Hexapoda
Classis: Insecta
Ordo: Lepidoptera
(inordinata): Rhopalocera
Superfamilia: Papilionoidea
Familia: Lycaenidae
Leach, 1815
Subfamiliae

Lycaenidae (Anglice gossamer-winged butterflies) sunt secunda a maxima familia papilionum, inter quam circa 6000 specierum omnem per orbem terrarum inventarum.[1] Eae sunt circa quattuor decimae notarum lepidopterorum specierum.[2]

Familia usitate dividitur in subfamilias Miletinas (harvesters), Lycaeninas (coppers), Polyommatinas (blues), Theclinas (hairstreaks). Aliae sunt Curetinae, Liphyrinae, Lipteninae, Poritiinae. Aliqui auctores familiam Riodinidas intra Lycaenidas iam digerunt. Styginae, prior subfamilia monotypica, inter quam Styx infernalis et Andes Peruvianis, in subfamiliam Euselasiinas familiae Riodinidarum digesta est.[3][4]

Adulti plerumque sunt parvi, minus quam 5 cm, clare colorati, aliquando nitorem metallicum exhibentes. Anterioria maris crura magnitudine deminuuntur et unguibus carent.

Larvae saepe sunt aliquantulum planae (non cylindricales), cum glandulis quae secretiones formicas attrahentis domantisque generant. Cuticuli densari solent. Nonnullae larvae possunt motus sonosque profundos efficere qui per substrata in quibus eae habitant transmittuntur; his sonis ut cum formicis communicent utuntur.[5][6]

Singulis adultis saepe sunt caudae pilosae sicut antennae, in conspectu nigro alboque annulatae. Multis speciebus est macula ad fundamentum caudae sita, et nonnullae considentes se ad confundendos praedatores circumagunt, ut illi, veram capitis orientationem non agnoscentes, non a tergo sed ad caput verum appropinquent.[7]

Oecologia[recensere | fontem recensere]

Formicae larvam Lycaenidam curant.

Victus Lycaenidarum est diversus, et praeter phytophagiam, aliquae sunt entomophagae, quae aphidoideis, coccoideis, et larvis formicarum vescuntur. Aliquae ab earum coniunctione cum formicis proficiuntur quia eae formicas inducunt ut eis vomitum dent, ex modo trophallaxis appellato. Non omnes Lycaenidae formicas requirunt, sed circa 75% specierum formicis utuntur.[5] (Nomen talis coniunctionis est myrmecophilia.) Hae coniunctiones sunt mutualisticae, parasiticae, vel praedatoriae, secundum speciem.

Larvae nonnullarum specierum, dum plantis vescuntur, a formicis curantur et defenduntur, et formicarum rem honeydew?, saccharo abundantem, per vitam larvalem accipiunt. In aliis speciebus, solum prima pauca instaria super plantam vivunt, et reliquium vitae larvalis ut praedator intra nidum degitur. Haec instaria fiunt parasiti, qui vomitu vescuntur, vel praedatores larvarum formicarum.[5] Erucae pupant intra nidum formicarum, atque formicae pupam curare perseverant. Paululum antequam adultus excluditur, alae intra receptaculum pupale se ex eo separant, et pupa fit argentea. Adultus ex pupa post 3–4 spatia dierum septem excluditur, iam intra nidum formicarum. Papilio, antequam alas extendere potest, ex nido repere debet.

Nonnullae adaptationes evolutionariae facultatem harum coniunctionum faciunt. Inter eas sunt parvae glandulae in cuti erucarum pore cupola organs Anglice appellatae. Erucis multarum specierum, Riodininis exceptis, est glandula in septimo segmento abdominali, quae honeydew? producit, et dorsalis glandula nectaria et glans Newcomeri appellatur. Organum eversibile, organum tentaculare appellatum, in octavo segmento abdominali (in Riodininis, in tertio thoracis segmento) exsistit, quod est cylindricale, anulo spicarum in summa parte sito, et signa chemica quae auxilium communicationis cum formicis putantur emittit.[8]

Usque ad 30% periclitatorum orbis terrarum papilionum sunt Lycaenidae.

Subfamiliae[recensere | fontem recensere]

Multi taxinomistae solum Curetinas, Lycaeninas, Miletinas, Poritiinasque in Lycaenidas digerunt.[9][10] Genus Chrysoritis, inter Lycaenidas digestum, ad subfamiliam non iam adsignatum est. Aliae classificationes insigniter Riodininas (e.g., Abisara echerius) comprehendunt.[11]



Curetinae




Poritiinae

Pentilini



Liptenini



Poritiini



Miletinae

Lacnocnemini



Liphyrini



Miletini



Spalgini




Lycaeninae

Aphnaeini



Lycaenini



Polyommatini



Theclini





Phylogenia familiae.[4]

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. K. Fiedler (1996), "Host-plant relationships of lycaenid butterflies: large-scale patterns, interactions with plant chemistry, and mutualism with ants," Entomologia Experimentalis et Applicata 80(1):259-267 doi:10.1007/BF00194770 [1].
  2. M. G. Venkatesha (2005), "Why is homopterophagous butterfly, Spalgis epius (Westwood) (Lepidoptera: Lycaenidae) amyrmecophilous?" Current Science 89 (2): 245-246. [2].
  3. J. P. W. Hall et D. J. Harvey (2002), "A survey of androconial organs in the Riodinidae (Lepidoptera)," Zoological Journal of the Linnean Society 136:171-197
  4. 4.0 4.1 Andrew V. Z. Brower (2007), "Riodinidae Grote 1895. Metalmarks, Erycinidae Swainson 1827 (see nomenclature section). Commentarius diei 19 Maii 2007, apud tolweb.org (Arbor Vitae).
  5. 5.0 5.1 5.2 N. E. Pierce, M. F. Braby, A. Heath. D. J. Lohman, J. Mathew, D. B. Rand,et M. A. Travassos (2002) "The ecology and evolution of ant association in the Lycaenidae (Lepidoptera)," Annual Review of Entomology 47: 733-771. PDF.
  6. Philip J. DeVries (1992), "Singing Caterpillars, Ants and Symbiosis." Scientific American 267:76.
  7. Robert K. Robbins (1981), "The 'False Head' Hypothesis: Predation and Wing Pattern Variation of Lycaenid Butterflies," American Naturalist 118(5):770-775.
  8. Australian Museum factsheets Accessed 4 November 2010 on the Wayback Machine.
  9. David R. Maddison (2003), "Lycaenidae." Version 01 January 2003 (temporary). [3] in The Tree of Life Web Project, [4].
  10. P. R. Ackery, R. de Jong, et R. I. Vane-Wright (1999), "The butterflies: Hedyloidea, Hesperioidea, and Papilionoidea," in Lepidoptera: Moths and Butterflies. 1. Evolution, Systematics, and Biogeography, ed. N. P. Kristensen, pp. 264-300. Handbook of Zoology, 4, part 35. Berolini et Novi Eboraci: De Gruyter.
  11. M. J. Scoble, The Lepidoptera: Form, Function and Diversity (Oxoniae: Oxford University Press, 1992). ISBN 0-19-854952-0.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikispecies-logo.svg Vide Lycaenidas apud Vicispecies.
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Lycaenidas spectant.