Ludovicus Camonius

E Vicipaedia
(Redirectum de Ludovicus de Camões)
Wikidata Ludovicus Camonius
Res apud Vicidata repertae:
Ludovicus Camonius: imago
Ludovicus Camonius: imago
Nativitas: December 1524, Ianuarius 1525; Olisipo
Obitus: 10 Iunii 1580; Olisipo
Patria: Regnum Portugalliae

Familia

Genitores: Simão Vaz de Camões; Ana de Sá de Macedo
Familia: Camões family

Memoria

Sepultura: Jerónimos Monastery

Ludovicus Camonius[1] (Lusitane Luís Vaz de Camões; natus circa 1524; mortuus 10 Iunii 1580) fuit poeta Lusitanus, auctor linguis Lusitanica et Hispanica scribens.[2] Homeri Vergiliique studiosus Lusiadas conscripsit, carmen epicum de expeditione Vasci Gamae et de navigatione Lusitanorum Indiam usque, quod universe inter lectores magnum opus et epicum nationale existimatur. Etiam conscripsit carmina lyrica, eclogas, fabulas, atque O Parnaso de Luís Vaz ('Parnassus Ludovici Camonii'), opus philosophicum, nunc autem deperditum.[3]

Constat inter eruditos optimum poetam ex Lusitanis fuisse, et neminem eocum comparari potesse. Laudes eius praetitulatas Camões scripsit Ioannes Almeida Garrett anno 1825.

Vita eius[recensere | fontem recensere]

Ludovicus studiosus auctorum Graecorum et Romanorum antiquorum erat, praecipue Homeri et Vergilii. Lusiadas scripsit, carmen epicum de itinere Vasci Gamae et navigatione Lusitanorum usque ad Indiam.

Difficile est nobis scire de vita Ludovi. Certe non solum litteras Latinas, sed etiam litteras Graecas didicit. Vita eius plena est periculorum et calamitatum. Cum adolescens erat, quamquam doctissimus, improbas mulieres amavit. Tum, propter amorem miserum, tristis factus est, et in Africam profectus est, ubi bellum erat et usum oculi dextri amisit. Deinde, cum ad Lusitaniam revenit, pugnavit cum servo regis et inclusus? est. Postea dimissus est, et ad Orientem? abiit. Ibi iterum in bello pugnavit, sed inter magnas difficultates librum Lusiadae nominatum scribere coepit. Cum liber scribebat, rursus ad Lusitaniam revenit. Tempestate autem facta, navis aqua impleta est, et omnes nautae perdiderunt. Ludovicus tantum cartas libri servavit.

Tum, post multos annos, rursus ad Lusitaniam reddidit, et librum suum regi ostendit. Qui liber regi placuit, et Ludovicus a rege verbis magnificis laudatus est. Tum, rex dedit ei paucam mercedem quoque mense? propter opus quod fecit patriae. Ludovicus non homo dives, sed pauper fuit usque ad finem vitae et pauper mortuus est.

Praeter "Lusiadas", Camonius multa alia carmina scripserat, quae amorem, dolorem et patriae amantis sententias exprimunt. In vita sua paene incognitus fuit, sed post mortem eius poema per totam Lusitaniam divulgabatur, et hodie celeberrimus totius Lusitaniae poeta est.

Opera[recensere | fontem recensere]

  • Os Lusíadas sive Lusiadae
  • Rythmas sive Rimas sive Lírica, Lusitanice et Hispanice scripta, Editio prima, 1595
  • Auto dos Enfatriões
  • Auto del-rei Seleuco ('Fabula regis Seleuci')
  • Auto de Filodemo ('Fabula Philodemi')
  • Epistolae quattuor
  • O Parnaso de Luís Vaz ('Parnassus Ludovici Camonii')

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Monumentum Camonio Lutetiae dicatum.
  • Aguiar e Silva, Vítor. 2011. Dicionário de Luís de Camões. Alfragide: Editorial Caminho. ISBN 9789722125154.
  • Camões, Luís de. Obras completas. Ed. Hernâni Cidade. 5 vol. Olisipone, 1946 (Lusitanice)
  • Prestage, Edgar, 1911. "Camoens, Luis Vaz de." Encyclopaedia Britannica 5: 115.
  • Hart, Henry Hersch. 1962. Luis de Camoëns and the Epic of the Lusiads. Normanniae: University of Oklahoma Press.
  • Saraiva, José Hermano. 1978. A Vida Ignorada de Camões, ed. secunda. Mem Martins: Europa-América.
  • Willis, Clive. 2010. Camões, Prince of Poets. Bristolii: LHiPLAM, University of Bristol. ISBN 0-9552406-6-2, ISBN 978-0-9552406-6-9.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Ludovicum Camonium spectant.
Vicicitatio habet citationes quae ad Ludovicus Camonius spectant.
Lexica biographica:  Treccani • Большая российская энциклопедия • Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Store norske leksikon