Lucius Vitellius (consul 34)
Vide etiam paginam discretivam: Lucius Vitellius
Lucius Vitellius (natus anno 10 a.C.n. aut antea, mortuus anno 51) fuit senator Romanus et imperatoris A. Vitellii pater.
Index |
Familia [recensere]
Pater eius Publius Vitellius, eques Luceriae natus et rerum Augusti procurator erat. Lucio Vitellio tres fratres fuerunt:
- Publius Vitellius, praefectus aerarii militaris, mortuus c. 32
- Quintus Vitellius senator
- Aulus Vitellius, consul suffectus anno 32, eodem anno mortuus
Uxor eius Sextilia erat, ex qua filios duos genuit, scilicet Lucium, qui consul suffectus creatus est anno 48, et Aulum, qui postea imperavit.[1]
Cursus honorum [recensere]
Anno 28 frater Arvalis cooptatus est, anno 34 consul ordinarius creatus est. Tum anno 35 a Tiberio imperatore legatus Augusti pro praetore Syriae factus est et "cunctis, quae apud Orientem parabantur, Lucium Vitellium praefecit"[2]. Ibi bellum cum Parthis imminentem avertit et Pontium Pilatum, quem Iudaei repudiabant, Romam misit. In Cappadocia Cietas gentem aggressus est et Marcum Trebellium Maximum legatum eo misit. Cietae in deditionem accepti sunt[3]. Anno 37, cum Tberius mortuus esset, expeditionem in Nabataeos interrupit. Anno 39 a Caligula imperatore revocatus est, sed adulatione adeptus est, ut vitam reciperet. Erat Claudii imperatoris familiaris et Messalinae imperatricis. Anno 43 cum Claudio consul II factus eius vicarius Romae fuit, dum imperator expeditionem in Britanniam fecit: Claudius ei curam imperii tradidit[4]. Post caedem Messalinae Agrippinae minori se adiunxit, uxori novae principis. In senatu censuit matrimonium inter patruum et neptem esse fas. Anno 47/48 cum principe censuram administravit. Anno 51 frustra in senatu accusatus est.
L. Vitellius agricola [recensere]
Fuit L. Vitellius, secundum Plinium, qui varia ficorum genera "in Albense rus e Syria intulit ... cum legatus in ea provincia esset, novissimis Ti. Caesaris temporibus".[5] Similiter de pistaciis: "Et haec autem idem Vitellius in Italiam primus intulit eodem tempore, simulque in Hispaniam Flaccus Pompeius eques Romanus, qui cum eo militabat."[6]
Mors [recensere]
Anno 51 mortuus est et Claudio funere censorio honoratus est. In statua eius memoriae recta legi potuit: pietatis immobilis erga principem[7].
Notae [recensere]
| Antecessores: Servius Sulpicius Galba et Lucius Cornelius Sulla Felix |
Consul 34 cum Paullo Fabio Persico |
Successores: Gaius Cestius Gallus et Marcus Servilius Nonianus |
| Antecessores: Tiberius Claudius Caesar Augustus II et Gaius Caecina Largus |
Consul 43 cum Tiberio Claudio Caesare Augusto III |
Successores: Titus Statilius Taurus et Gaius Sallustius Passienus Crispus II |
| Antecessores: Decimus Valerius Asiaticus II et Marcus Iunius Silanus |
Consul 47 cum Tiberio Claudio Caesare Augusto IV |
Successores: Aulus Vitellius et Lucius Vipstanus Poplicola |