Gaius Sallustius Passienus Crispus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Gaius Sallustius Passienus Crispus (nescimus quando natus sit; mortuus est anno 47) senator Romanus erat. Inter maiores suos Gaium Sallustium Crispum rerum gestarum scriptorem numerabat. Pater eius Lucius Passienus Rufus, consul ordinarius anni 4 a.C.n. erat, ab Gaio Sallustio Crispo equite, amicissimo Augusti adoptatus est. Ipse erat quaestor Augusti primis annis Tiberii, consul suffectus anno 27. Praeterea in tres collegia sacerdotum cooptatus est: VIIvirorum epulonum, sodalium Augustalium, sodalium Titii. Anno 44 consul II ordinarius creatus est. Uxor eius prima Domitia fuit, ex qua Sallustiam Calvinam filiam habuit, tum anno 41 Agrippinam Minorem, quae postea Claudio imperatori nupsit, in matrimonium duxit. Passienus amicitiam omnium principum callide adipiscebatur.[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 12/, c. 1093.


Antecessores:
Tiberius Claudius Caesar Augustus III et Lucius Vitellius II
Consul
44
cum
Tito Statilio Tauro
Successores:
Marcus Vinicius II et Titus Statilius Taurus Corvinus