Decimus Valerius Asiaticus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Decimus Valerius Asiaticus (natus circum annum 5 a.C.n., mortuus 47) senator Romanus fuit. Origo eius Vienna urbs in Gallia Narbonensi provincia fuit. Primus ex Vienna ortus consulatum suffectum anno 35 adeptus est. Uxorem Lolliam Saturninam duxit, cum qua Caligula imperator stuprum fecisse dicitur. Asiaticus participem coniurationis in hunc imperatorem fuisse creditur. Claudium imperatorem expeditione Britannica anno 43 secutus est. Anno 46 consul II ordinarius factus est. Messalina uxor Claudii, cum eum ad libidinem illicere non posset, Valerium per Publium Suillium Rufum coniurationis accusavit[1]. Damnato modus moriendi concessus est atque Asiaticus venas suas aperuit. Filius eius Valerius Asiaticus fuit[2]. Nepos autem Marcus Lollius Paullinus Decimus Valerius Asiaticus Saturninus, consul ordinarius anni 125 fuit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Tacitus, Annales XI 1,3-2
  2. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 12/1, c. 1106-1107


Antecessores:
Marcus Vinicius II et Titus Statilius Taurus Corvinus
Consul
46
cum
Marco Iunio Silano
Successores:
Tiberius Claudius Caesar Augustus IV et Lucius Vitellius III