Aulus Vitellius

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam fere homonymam: Aulus Vitellius (consul 32)

Vitellius (R.A.B.A.S.F., Matritum)

Aulus Vitellius Germanicus (24 Septembris 15 - 22 Decembris 69) erat imperator Romanus ab 2 Ianuarii 69 usque ad mortem, nempe anno quattuor imperatorum.

Familia[recensere | fontem recensere]

Filius erat L. Vitellii (qui consul et gubernator Syriae sub Tiberio meruit) et Sextiliae. Frater minor natu fuit L. Vitellius qui anno 48 consul suffectus creatus est. Vitellius ipse uxorem primam Petroniam, filiam seu sororem Publii Petronii Turpiliani duxit, e qua unum filium Vitellium Petronianum habuit, qui ante 69 mortuus est. Tum Galeriam Fundanam[1] filiam senatoris in matrimonium duxit, e qua filium Vitellium Germanicum et filiam Vitelliam habuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Vitellius Germanicus consul anno 48 et proconsul Africae anno 60 fuit. 1 Decembris 68 Galba eum legatum Augusti pro praetore Germaniae Inferiori praefecit, et gratum inter milites magna cum effusione benignitateque se fecit.

Imperator[recensere | fontem recensere]

Nec ambitiosus nec machinans at ignavus et indulgens erat. 2 Ianuarii anni 69 legiones Rheni eum imperatorem pronuntiaverunt. Quamquam a duabus legionibus tantum fulciebatur, Senatus eum accepit. Romae epulas et gladiatores dedit; interim in oriente legiones Dalmatiae et Illyrici favorem Vespasiano dederant.

Vitellius gastronomus[recensere | fontem recensere]

De profectione luxuriosa Vitellii per Galliam Cisalpinam Tacitus sic narrat: "Epularum foeda et inexplebilis libido: ex urbe atque Italia inritamenta gulae gestabantur, strepentibus ab utroque mari itineribus; exhausti conviviorum apparatibus principes civitatum; vastabantur ipsae civitates; degenerabat a labore ac virtute miles adsuetudine voluptatum et contemptu ducis."[2] Addit de epulis a Vitellio iuxta Ticinum L. Verginio Rufo oblatis: "Apud Vitellium omnia indisposita, temulenta, pervigiliis ac bacchanalibus quam disciplinae et castris propiora;"[3] Suetonius etiam auctor est Vitellium in Appennini iugis pervigilium egisse.[4]

Suetonium cenam adventiciam Vitellio a fratre L. Vitellio anno 69 datam descripsit. Idem auctor adseverat: "[Vitellius] praecipue luxuriae saevitiaeque deditus epulas trifariam semper, interdum quadrifariam dispertiebat, in ientacula et prandia et cenas comissationesque, facile omnibus sufficiens vomitandi consuetudine. Indicebat autem aliud alii eadem die, nec cuiquam minus singuli apparatus quadringenis milibus nummum constiterunt ... Ut autem homo non profundae modo sed intempestivae quoque ac sordidae gulae, ne in sacrificio quidem umquam aut itinere ullo temperavit, quin inter altaria ... rapta e foco manderet circaque viarum popinas fumantia obsonia vel pridiana atque semesa."[5]

Secundum Tacitum "nemo in illa aula probitate aut industria certavit: unum ad potentiam iter, prodigis epulis et sumptu ganeaque satiare inexplebilis Vitellii libidines. ipse abunde ratus si praesentibus frueretur, nec in longius consultans, noviens miliens sestertium paucissimis mensibus intervertisse creditur."[6] Tanta ad cenas praeparandas et condiendas dispensit ut et saeculis posterioribus fercula nonnulla nomen "Vitellianum" ferebant,[7] quorum tria in Apicio reperiuntur:

Vitellius primus inventor fuit "patinae quam ob immensam magnitudinem clipeum Minervae πολιούχου dictitabat"; in hoc ferculum patella ingens argentea facta est, quam Hadrianus postea in culina imperiali repperit et dissolvi iussit. Sive in hoc ferculum sive in aliis, obsonia e Parthia, a Fretu Hispanico et "e regione ultra Oceanum iacente" ad urbem vecta sunt;[5][7] quibus verbis Dio Cassius Indiam vel potius Britanniam indicat.[9] Vitellius a Palatio fugiens, die vitae suae ultimo, "duobus solis comitibus, pistore et coco" paternam domum in Aventino petivit.[10]

Fortuna[recensere | fontem recensere]

Vitellius a lectoribus Apicii (vide supra) et a posterioribus praecipue ut gastronomus vel ganeo notus est. Carmine Iohannis Oldham Saturae in Iesuitas, anno circiter 1680 docto, sic memoratur:

With dainties load your board, whose ev'ry dish
May tempt cloy'd gluttons or Vitellius wish.[11]

(mensam deliciis onerate, quarum omnis patella vel ganeonum repletorum vel Vitellii ipsius cupiditatem sollicitet).

Mors[recensere | fontem recensere]

Vitellius abdicare voluit sed praetoriani non siverunt. Cum Vespasianus Romam inivisset, Vitellius necatus est.

Fontes de vita et principatu Vitellii[recensere | fontem recensere]

Vitellius (sestertius)

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Propinqua erat Publii Galerii Trachali, consulis ordinarii anni 68.
  2. Tacitus, Historiae 2.62
  3. Tacitus, Historiae 2.68
  4. Suetonius, De vita Caesarum "Vitellius" 10.3
  5. 5.0 5.1 Suetonius, De vita Caesarum "Vitellius" 13.
  6. Tacitus, Historiae 2.95; similiter Dio Cassius apud Xiphilinum, Epitome historiarum Dionis Cassii 193-194 R.St.
  7. 7.0 7.1 Xiphilinus, Epitome historiarum Dionis Cassii 193-194 R.St.
  8. Apicius sive De re coquinaria 5.3.5, 5.3.9, 8.7.7.
  9. A. Dalby, "Dining with the Caesars" in Food and the Memory ed. Harlan Walker (Totnes: Prospect Books, 2001. ISBN 1-903018-16-1) p. 73.
  10. Suetonius, De vita Caesarum "Vitellius" 16.
  11. Apud Charles L. Murison (ed.) Suetonius: Galba, Otho, Vitellius (Londinii: Bristol Classical Press, 1992) p. 161.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • "Vitellius. II. 2" in Konrat Ziegler, Walther Sontheimer, edd. Der kleine Pauly: Lexikon der Antike (Monaci: Artemis, 1975; DTV, 1979)
  • Rhiannon Ash, Ordering anarchy: armies and leaders in Tacitus' Histories (Londinii: Duckworth, 1999. ISBN 0715628003) pp. 95-125
  • J. W. Burke, "Emblematic scenes in Suetonius' Vitellius" in Histos vol. 2 (1998)
  • E. Cizek, "La mort de Vitellius dans les Vies des douze Césars de Suétone" in Revue des études anciennes vol. 77 (1975) pp. 125-130
  • R. Engel, "Das Charakterbild des Kaisers Vitellius bei Tacitus und sein historischer Kern" in Athenaeum vol. 55 (1977) pp. 345-368
  • Egon Flaig, Den Kaiser herausfordern. Die Usurpation im Römischen Reich. Francofurti ad Moenum, 1992. ISBN 3-593-34639-7
  • C. L. Murison, "Some Vitellian dates: an exercise in methodology" in Transactions of the American Philological Association vol. 109 (1979) pp. 187-197
  • C. L. Murison, Galba, Otho and Vitellius: careers and controversies. Hildesheim, 1993
  • R. F. Newbold, "Vitellius and the Roman Plebs" in Historia vol. 21 (1972) pp. 308-319
  • Brigitte Ritter, Vitellius. Ein Zerrbild der Geschichtsschreibung. Francofurti ad Moenum: Peter Lang, 1992. ISBN 3-631-44753-1.
  • P. Schunk, "Studien zur Darstellung des Endes von Galba, Otho und Vitellius in den Historien des Tacitus" in Symbolae Osloenses vol. 39 (1964) pp. 38-82
  • Thomas Wiedemann, "Valerius Asiaticus and the Regime of Vitellius" in Philologus vol. 143 (1999) pp. 323–335
  • Z. Yavetz, "Vitellius and the Fickleness of the Mob" in Historia vol. 18 (1969) pp. 557-569
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Aulus Vitellius spectant.


Antecessores:
Tiberius Claudius Caesar Augustus IV et Lucius Vitellius III
Consul
48
cum
Lucio Vipstanio Poplicola
Successores:
Gaius Pompeius Longus Gallus et Quintus Veranius