Leonillus Gualterius Rothschild

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Leonillus Gualterius Rothschild

Leonillus Gualterius Rothschild, vulgo Lionel Walter Rothschild (natus die 8 Februarii 1868; mortuus die 27 Augusti 1937) fuit argentarius, vir rerum civilium peritus et zoologus Britannicus. Ab anno 1915, patre mortuo, titulum nobilitatis Britannicae gessit, nuncupatione Baron Rothschild.

Vita[recensere | fontem recensere]

Gualterius Rothschild natu maximus fuit filius et heres Domini Nathan Rothschild, divitissimi viri pecuniarii, domus internationalis Rothschildanae, primi Iudaei ad Christianitatem non traducti qui par amplissimi gradus in Anglia fuit.[1]

Gualterius, natu maximus trium filiorum, et corpore infirmior habitus, domu erudiebatur. Iuvenis in Continente peregrinatus est, ubi Universitatem Fridericiam Guilelmiam Rhenanam unum annum frequentavit, antequam in Collegio Beatae Mariae Magdalenae Cantabrigiae matriculavit. Anno 1889, universitate post biennium relicta, pater ei munus in negotio familiari imperavit, ut rem argentariam disceret.

Dominus Rothschild celebri raeda hippotigridum (Equorum burchelli) vehitur, quam ad Palatium Buckinghamense ut docilitatem hippotigridum populo demonstraret egit.

Rothschild septem annos natu declaravit se museum zoologicum administraturum esse. Puer papiliones, alia insecta, et animalia conligebat.[1] Inter suas delicias domu familari in Horto Tring conservatas erant macropodidae et aves exoticae.[1] Prope autem Tring, puer "venationem Iudaeorum" passus est, cum equitans de equo detraheretur et vis ab operariis turbulentis ei inferretur.[2]

Aetate 21, in N. M. Rothschild & Sons, argentaria familiari Londinii condita, laborare coactus coepit, ubi ab anno 1889 ad annum 1908 operabatur. Studio vel ingenio in munere ad aerarium pertinente ut videtur carebat, et ad extremum anno 1908 se removere a negotiis situs est. Parentes autem museum zoologicum pro compensatione ei constituerunt, et expeditiones per orbem terrarum ut animalia peteret sustentabant.[1]

Rothschild fuit 6' 3" altus, haesitantia linguae laborans timidissimus, sed testudine vehens photographatus est, et raedam hippotigridibus ornatis ad Palatium Buckinghamense insigniter egit ut hippotigrides mansuefieri posse probaret.[1]

Rothschild se cum femina matrimonio numquam coniunxit, sed ei erant duae concubinae, quarum una filiam ei peperit.[3] Anno 1929, unam ex maximis aedibus in Superiori Orientali Manhatae Novi Eboraci Latere, ad Viam 70am, cum plus quam 11 000 pedum quadratorum, emit.

Cursus zoologicus[recensere | fontem recensere]

Dominus Rothschild testudine maiorem quam pro testudinibus habitu vehitur.

Rothschild zoologia in Collegio Beatae Mariae Magdalenae Cantabrigiae studuit.[4] Cum in Albertum C. J. G. Günther zoologum incidit, taxinomiae avium papilionumque operam dare coepit.

Sua congeries in summa gloria 300 000 pellium avium, 200 000 ovorum avium, 2 250 000 papilionum, 30 000 coleopterorum, et nunnulla milia mammalium, reptilium, pisciumque speciminum comprehendit. Eae res erant maxima congeries zoologica umquam a singulo homine privato accumulata.

Species Ornithoptera rothschildi (femina, latus inferius) est unum ex 153 insectis ex Rothschild appellatis.

Rothschild fuit primus qui Giraffam camelopardalem rothschildi rite descripsit, subspeciem cui est quinque cornua (contra duo), quae ex ipso appellatur.[1] Hoc animal etiam giraffa Ugandensis et giraffa Baringensis appellatur, et est periclitatissima ex novem subspeciebus. Praeterea, 153 insecta, 58 aves, 17 mammalia, tres pisces, tres araneae, duo reptilia, unum diplopus, et unus vermis ex ipso appellantur.[1]

Rothschild suum museum privatum anno 1892 inauguravit, quod unam ex maximis historiae naturalis in orbe terrarum congeriebus continebat, et in publicum proditum est. Anno autem 1932, a quadam femina blackmailed,? ei necesse fuit plurimum suae congeriei avium ad Americanum Historiae Naturalis Museum vendere.[1][5] Anno 1936 reliquium suae congeriei Custodibus Musei Britannici donavit. Museum Zoologicum Gualterius Walter Rothschild apud Tring nunc est pars Musei Naturalis Historiae.[6]

Doctoratus honoris causa ab Universitate Giessae anno 1898 Domino Rothschild concessus est, qui anno 1899 Custos Musei Britannici, et anno 1911 socius Regalis Societatis, electus est.

Cursus civilis[recensere | fontem recensere]

Gualterius Rothschild fuit Liberalis et apud Parlamentum Britannicum legatus Unionista Liberalis pro Aylesbury a 1899 usque se a rebus civilibus removit in comitiis generalibus anni 1910.[1]

Zionismus et Declaratio Balfourensis[recensere | fontem recensere]

Rothschild, fervidus Zionista et amicus Chaim Weizmann, consilium patriae Iudaicae in Palaestina capere adiuvabat. Ad ultimum die 2 Novembris 1917, epistulam ab Arthuro Balfour, secretario extraneo Britannico, ad suam domum apud 148 Piccadilly missam recepit, qua administratio Britannica declaravit se in Palaestina constitutionem "domus civilis pro gente Iudaica" sustentare. Haec epistula Declaratio Balfourensis appellari mox coepit.[1]

Procerum gradus[recensere | fontem recensere]

Gualterius titulum Baronis Rothschild in procerum gradu Britannico ex patre Nathan Mayer Rothschild, Primo Barone Rothschild, anno 1915 hereditate accepit. Mortuus est anno 1937 in Comitatu Hertfordiensi aetate 69. Ipso filiis legitimis carente, Caroloque fratre minore natu iam obito, titulus a Victore Rothschild filio fratris hereditate acceptus est. Gualterius etiam titulum Baronem de Rothschild in nobilitate Austriacae hereditate accepit, qui regali diei 27 Aprilis 1932 mandato fuit titulus in Britanniarum Regno permissus.[7]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Opera[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 1.2 1.3 1.4 1.5 1.6 1.7 1.8 1.9 Handelzalts (2007)
  2. Niall Ferguson, The House of Rothschild: The world's banker, 1849-1999 (Penguin, 2000. ISBN 0-14-028662-4, 9780140286625)
  3. Hannah Rothschild, "The Butterfly Effect", Bonhams Magazine, Spring 2009, pp. 18–21.
  4. "Rothschild, the Hon. Lionel Walter" in J. et J. A. Venn, Alumni Cantabrigienses. 10 voll. (Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1922–1958) recensio interretialis
  5. Mark V. Barrow, A Passion for Birds (Princetoniae: Princeton University Press, 2000). p. 192.
  6. J. Thackray et B. Press, The Natural History Museum: Nature's Treasurehouse (Londinii: NHM Publishers, 2001).
  7. Foreign Titles in the UK apud situm heraldica.org.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Leonillum Gualterium Rothschild spectant.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]