Leaves of Grass

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Frontispicium primae editionis. Scalptura calybis a Samuele Hollyer facta ex daguerrotypo amisso a Gabriele Harrison facto.
Frontispicium editionis 1883.
Leaves of Grass (Boston: Thayer and Eldridge, 1860).

Leaves of Grass ('Folia graminis') est congeries poematum Gualterii Whitman, poetae Americani (1819–1892). Prima editio anno 1855 prolata est, sed Whitman reliquum vitae suae libro scribendo degit,[1] quem per nonnullas editiones usque ad mortem retractavit. Inter poemata notissima in congerie sunt "Song of Myself," "I Sing the Body Electric," "Out of the Cradle Endlessly Rocking," et in editionibus posterioribus "When Lilacs Last in the Dooryard Bloom'd," elegia Praesidis Abrahami Lincoln, caede necati.

Prospectus[recensere | fontem recensere]

Liber innotuit disceptatione delectationis in corporis voluptatibus cum tales ostentationes candidae pravae haberentur. Cum multum poesis prioris, praecipue poesis Angliae, symbolismo, allegoriae, et meditationi de rebus religiosis et spiritualibus confisisset, Leaves of Grass (praesertim editio prima) corpus humanum et mundum materialem audacter auxit. Poemata Whitmaniana, a Radulpho Waldo Emerson et transcendentalismo mota (ipse progenies romanticismi), naturam partesque singulorum hominum in ea actas laudant. Multo autem sicut Emerson, Whitman personam mentis vel animae non imminuit; potius, formam humanam mentemque humana tollit, quarum ambas laudationis poeticae dignas aestimat.

Adnotationes[recensere | fontem recensere]

  1. Miller 1962:57.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Callow, Philip. 1992. From Noon to Starry Night: A Life of Walt Whitman. Sicagi: Ivan R. Dee. ISBN 0-929587-95-2.
  • Kaplan, Justin. 1979. Walt Whitman: A Life. Novi Eboraci: Simon and Schuster. ISBN 0-671-22542-1.
  • Loving, Jerome. 1999. Walt Whitman: The Song of Himself. University of California Press. ISBN 0-520-22687-9.
  • Miller, James E., Jr. 1962. Walt Whitman. Novi Eboraci: Twayne Publishers.
  • Reynolds, David S. 1995. Walt Whitman's America: A Cultural Biography. Novi Eboraci: Vintage Books. ISBN 0-679-76709-6.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Gualterium Whitman spectant.
Wikiquote-logo.svg Vicicitatio habet citationes quae ad Gualterium Whitman spectant.
Wikisource-logo.svg Vide Gualterium Whitman apud Vicifontem.


Stipula Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!