Poësis Civitatum Foederatarum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Pagina titularis editionis alterius poëmatum Annae Bradstreet, 1678.

Poësis Civitatum Foederatarum orta est, cum coloni Americani suas voces poësi Anglicae saeculo XVII addere coeperunt, multo ante constitutionalem Tredecim Coloniarum coniunctionem, quamquam antea, traditiones orales saepe poësis similes habitae in societatibus indigenarum Americanorum florebat.[1] Haud inopinato, multa ex primis colonorum operibus Britannicis formae poëticae, dictionis, propositique exemplaribus eorum temporis confisa sunt; saeculo autem undevicensimo, distinctum idioma Americanum emergere coepit. Ante finem saeculi, cum Gualterius Whitman gratiam apud audientias fanaticas inter gentes externas iniret, poëtae Civitatum Foederatarum se in loco eorum in avant-garde lingua Anglica scribentium coeperant.

Hic status saeculo XX ineunte confirmatus est, cum Ezra Pound et T. S. Eliot fortasse essent potentissimi poëtae modernistici Anglice componentes temporibus secundi belli mundani.[2] Ante decennium quod anno 1960 coepit, poëtae aetatis iuvenis Britannicae Poësis Redintegrationis eorum aequales et antecessores Americanos spectabant pro exemplaribus generis poësis quam ducere voluerunt. Ad finem millennii, poësis Americana variare coeperat, cum eruditi poësim a mulieribus, Africoamericanis, Hispanoamericanis, Chicanis, et aliis per culturam distinctis vehementius dicerent.

Poësis colonica[recensere | fontem recensere]

Cum contactus Anglici cum America post annum circiter 1500 crescerent, exploratores versus descriptionibus Novi Mundi aliquando usque ad 1650 addiderunt, annum Annae Bradstreet poëmatis The Tenth Muse ('Musa decima'), veri simile in Nova Anglia scriptum, probabiliter Gippevici vel Andoveri Septentrionali Massachusettae, et a Reverendo Ioanne Woodbridge eius sororis marito Londinii impressum et divulgatum. Sunt quattuordecim fere tales scriptores qui ea pro causa poëtae Americani appellari possunt quia Americam revera viserunt, de qua poëmata vel versus scripserunt. Inter exempla prima sunt "poëma testimoniale" anni 1616 de vera et militari Capitani Ioannis Smith indole,[3] ac Reverendus Gulielmus Morrell in "Nova Anglia" (1625), poëmate quod paene omnes res, a climate Americano ad mulieres indigenas visas, in rima perscribit, fictione tenue et poëtica conditum, regionem mulierem tristem et destitutam habens, quae dominatum Anglicum desiderat. Tum Maio 1627, Thomas Morton—Anglicus outdoorsman Terrae Occidentis Angliae, iurisconsultus, vir litterarum, facinora colonica petens—malum Maium erexit ad celebrandas nutriendasque res prosperas hac in colonia, quae pelles commercabatur, et ad malum poëma et carmen adfixit: unum edictum litterarum dense confectarum de quo modo Anglici et indigenae inter se ibi convenierant et convenire perpetuo debent ut Americam prosperam crearent; aliud leve carmen bibendi etiam altioribus notionibus Americanis plenum. Haec opera cum aliis exemplis poësis Americanae Mortonianae in libro New English Canaan (1637) prolata sunt; ac criteria "primus," "Americanus," et poësis Morton (et non Annam Bradstreet) primum poëtam Anglicum in America fuisse docent.[4]

Unus ex primis poëtis coloniarum Britannicarum notis fuit Anna Bradstreet (1612–1672), quae una manet ex primis poëtricibus femineis quae Anglice composuerunt.[5] Poëmata quae ea viva protulit res religiosas et politicas tractant. Composuit etiam delicatas domesticas, vitae familiaris et amoris mariti evocationes, quarum multae usque ad saeculum vicensimum non iam prolatae manserunt.

Phillis Wheatley, servus, poëmata aetate colonica composuit.

Eduardus Taylor (1645–1729) poëmata composuit virtutes Puritanas metaphysico modo contorte confecto explanantia, modo qui primae aetati colonicae proprius videri potest.[6] Haec angusta ethicae Puritanae emphasis fuit fundamenta plurimorum poëmatum in coloniis saecula septimo decimo et duodevicensimo compositorum. Prima poëmata "saecularia" in Nova Anglia prolata fuerunt res a Samuele Danforth in eius ephemeridibus (Anglice almanacks) annorum 16471649,[7] Cantabrigiae prolatae; inter quas poëmata aenigmata et poëmata de erucis, columbis, terrismotis, et huracanis. Danforth, et clericus Puritanus et poëta, a proposito sacro numquam aberravit.

Alia distincte Americana aetatis colonicae vox lyrica fuit Phillis Wheatley, serva cuius liber "Poems on Various Subjects, Religious and Moral" ('Poëmata de variis rebus, religiosis et moralibus') anno 1773 prolatus est. Ea fuit una ex notissimis poëtricibus sui temporis, saltem in coloniis boreorientalibus, et sua poëmata culturam Novae Angliae illius aetatis, praecipue religionem et notiones classicas, non inusitate cogitaverunt.[8][9]

Poëtae saeculi XVIII Americam ipsam magis et magis rem poëtis aptam putaverunt. Manifeste apparet haec inclinatio in operibus Philippi Freneau (1752–1832), qui etiam cum indigenis in suis scriptis insigniter consensit, aliquando culturam et civilizationem Angloamericanam dubitans.[10] Haec autem poësis colonica, ut animadversores hodierni ex scriptura rustica exspectare possunt, generatim est aliquantulum formis et syntaxe antiqua, rationes modosque Alexandri Pope et Thomae Gray aetate Gulielmi Blake et Roberti Burns dilatans. Opus Rebeccae Hammond Lard (1772–1855), quamquam priscam aetatem evocans, vitam in mundo hodierno iam tractant; scribit Lard de natura, non solum natura circumiectorum, sed etiam natura hominum.[11]

Evolutio poësis in coloniis Americanis evolutionem coloniarum ipsarum in toto aequat. Poësis prima a necessitate conservandarum sententiarum Puritanarum quae coloniam prius creaverunt regnatur. Cum confidentia colonorum cresceret, poëmata quae scripserunt magis atque magis eorum desiderium libertatis. Haec mutatio materiarum in eorum modo scribendi non videbatur, qui conservativus saltem esse solebat. Hoc haberi potest opus spatii geographici a fonte evolutionis poëticae Anglicae, Londinii plerumque effectae.

Poësis postcolonica[recensere | fontem recensere]

Primus Civitatum Foederatarum poëta magni momenti fuit Gulielmus Cullen Bryant (1794–1878), qui insigniter poëmata grandliloqua de amplitudine planitierum silvarumque scripsit. Alii poëtae notabiles saeculo undevicensimo ineunte et medio erant Radulphus Waldo Emerson (1803–1882), Henricus Wadsworth Longfellow (1807–1882), Ioannes Greenleaf Whittier (1807–1892), Edgarus Allan Poe (1809–1849), Olivarius Wendell Holmes (1809–1894), Henricus David Thoreau (1817–1862), Iacobus Russell Lowell (1819–1891), Sidneius Lanier (1842–1881), et Iacobus Whitcomb Riley (1849–1916). Opera horum scriptorum necessario communem vocem distincte Americanam una petebant ut se a poëtis Anglicis distinguerentur. Ergo, ex scaena terrestre et moribus eorum patriae materias eorum poëmatum extraxerunt.[12]

Exemplum huius inclinationis maximi momenti fortasse est The Song of Hiawatha ('Carmen Hiavathae') a Longfellow compositum. Hoc poëma fabulis indigenarum ab Henrico Rowe Schoolcraft conlectas utitur, qui munus praefecti rerum Indorum in Michigania ab 1836 ad 1841 sustintuit. Longfellow praeterea metrum Kalevalae imitatus est, poëmatis epici Finnici. Poëma autem consequens, quamquam populo gratissimum, exemplar pro poëtis Americanis futuris non fuit.

Alia res quae hos poëtas ab aequalibus Britannicis distinxit fuit momentum transcendentalismi, philosophiae litterariae ab Emerson, Thoreau, et aliis promotae. Transcendentalismus fuit genus distincte Americanum, a Romanticismo Anglico qui cum Gulielmo Wordsworth et Samuele Taylor Coleridge coepit perspicue discrepans. Emerson, unus ex conditoribus transcendentalismi, iuvenis Angliam inviserat ad incidendos hos poëtas Anglicos et Thomam Carlyle. Romanticismus, cum se in Victorianismum in Anglia post reformationes saeculi undevicensimi ineuntis commutaret, magis impiger in America ab annis fere 1830/39 ad tempus belli civilis factus est.

Edgarus Allan Poe probabiliter fuit poëta Americanus extra Americam facillime hoc tempore agnotus. Varii auctores in Francia, Suecia, et Russia ab eius operibus penitus moti sunt, et eius poëma "The Raven" ('Corvus') Europam vicit, in multas linguas conversum. Gulielmus Carolus Williams, poëta Americanus, saeculo vicensimo dixit Poe tantum fuisse terram solidam qua poësis Americana innititur.

Whitman et Dickinson[recensere | fontem recensere]

Ultimus poësis Anglice conceptae vere vernaculae adventus in Civitatibus Foederatis fuit opus duorum poëtarum, Gualterii Whitman (1819–1892) et Aemiliae Dickinson (1830–1886). Qui poëtae inter se strictim differebant. Longi versus Whitmaniani, ex flumine verborum Bibliorum Sacrorum Regis Iacobi deducti, et eius democraticus omnium amplexus magnopere discrepat cum locutionibus contractis lineisque brevibus versuum congerierum Dickinsonianarum, ex hymnis Protestantibus deductarum.

Quod eos coniugit est nexus communis cum Emerson (locum ex quo Whitman in altera Leaves of Grass editione impressit) et audax ingenii proprietas eorum cogitationis. Hi poëtae ortum repraesentare putari possunt binorum maiorum idiomatum poëticorum Americanorum—metrum liberum et directa animi motus sententia Whitmaniana, et gnomica obscuritas et ironia Dickinsoniana—quorum ambo Americanam saeculi vicensimi poësim penitus designarent.[13]

Evolutio harum propriarum loquendi rationum, cum responsis conservativis contra eas, per opera Eduini Arlington Robinson (1869–1935), Stephani Crane (1871–1900), Roberti Frost (1874–1963), Caroli Sandburg (1878–1967), et aliorum poëtarum indagari possunt. Frost praesertim est figura imminens, qui strictum metrum poëticum, praecipue in versibus vacuis et densioribus formis lyricis, cum idiomate "vurry Amur'k'n" ('maxime Americano', ut Pound dixit) coniunctis, composuit. Qui prospere mores rusticos cum multis antecedentiis ex eius amato Thesauro Aureo redintegravit et opera maioris momenti produxit, aemulans vel adeo superans opera gravissimorum modernistarum ut intra omnem translaticii versus Anglici historiam, par Thomae Hardy et Gulielmi Butler Yeats fieretur. Sed eodem tempore ex Whitman et Dickinson, adumbrationes distincte novae traditionis organicae, minus formalismo Anglico quam opus Frostianum debens, manifestae erant, et annis circiter 1910/1929 maturuerunt.

Modernismus et posteritas[recensere | fontem recensere]

Haec propria loquendi ratio nova, cum studio poësis Francicae saeculi undevicensimi, fundamenta fuit additorum Americanorum in modernismum poëticum Anglice scriptum saeculi vicensimi. Ezra Pound (1885–1972) et T. S. Eliot (1888–1965) eodem tempore fuerunt personae summae, cum formas poëticas veteres et dictionem Victorianam reicerent. Ambo poësim Americanam ad densitatem, difficultatem, et opacitatem maiores propulserunt, modos sicut fragmentationem, ellipsim, allusionem, iuxtapositionem, personas ironicas et mutantes, et parallelismum mythicum vehementius dicentes. Pound praesertim poësi Americanae vires diversas attulit, veteribus Sinarum et Iaponiae poësibus non exclusis.

Nonnulli poëtae magni momenti inventa aesthetica hoc tempore turbulento tribuerunt, inter quos Geretrudis Stein (1874–1946), Wallace Stevens (1879–1955), Gulielmus Carolus Williams (1883–1963), Hilda Doolittle (H.D.) (1886–1961), Marianna Moore (1887–1972), E. E. Cummings (1894–1962), et Hart Crane (1899–1932). Stevens, Romanticus praealtus mentis et scepticus, lyricum philosophicum recreare adiuvit, et Williams factus est exemplar multis poëtis posterioribus quia ipse, plus quam sui pares, effecit ut lingua Anglica Americana dicta cum rhythmis versus libri coniungeretur. Cummings notabilis ob experimenta typographica et evocationem spontaneae simplicisque realitatis notionis manet.

Quoniam hi poëtae se cum modernismo supero clare coniunxerunt, alii poëtae in Civitatibus Foederatis laborantes annis circiter 1900/1939 alia poësis genera sequebantur. Inter gravissimos fuerunt poëtae qui se consociaverunt cum genere quod Iudicium Novum[14] annos posteriores appellatum est; qui erant Ioannes Crowe Ransom (1888–1974), Allen Tate (1899–1979), et Robertus Penn Warren (1905–1989). Alii illius aetatis poëtae, sicut Archibaldus MacLeish (1892–1982), modis modernisticis uti conabantur, sed etiam usitatiores modos scribendi petebant. Iam alii, sicut Robinson Jeffers (1887–1962), libertatem modernisticam acceperunt cum se a factionibus et programmatibus modernistis removerent.

Praeterea erant poëtae qui saeculo vicensimo saltem remotas cum modernismo alto coniunctiones conservaverunt vel conservare debuerunt, probabiliter ob themata eorum operum a rassismo adfecta, inter quos Alicia Dunbar Nelson (1875–1935), Claudius McKay (1889–1948), Ioannes Toomer (1894–1967), Gwendolyn Bennett (1902–1981), Langston Hughes (1902–1967), Countee Cullen (1903–1946), et alii Renascentiae Harlemianae poëtae Africoamericani.

Provectus est modernismus inter annos 1930 et 1940 praecipue a grege poëtarum obiectivistae appellatorum. Inter eos fuerunt Ludovicus Zukofsky (1904–1978), Carolus Reznikoff (1894–1976), Georgius Oppen (1908–1984), Carolus Rakosi (1903–2004), et denique Lorine Niedecker (1903–1970). Kennethus Rexroth, qui in Anthologia Obiectivista prolatus est, fuit, una cum Madeline Gleason (1909–1973), praecursor Renascentiae Franciscopolis. Multi Obiectivistae ex urbanis novorum advenarum communibus venerunt, et hoc novum experientiae linguaeque genus idioma crescens Americanum locupletavit.

Secundum bellum mundanum et tempus belli[recensere | fontem recensere]

Allen Ginsberg (a sinistra) et Petrus Orlovski in aeroportu Francofurtensi, 1978.

Temporibus secundi belli mundani orta est nova poëtarum aetas, quorum multi ab operibus Wallace Stevens et Ricardi Eberhart (1904–2005) moti sunt. Archibaldus MacLeish Ioannem Gillespie Magee "[Verba prima desiderata:] primum belli poëtam" appellavit.[15] Carolus Shapiro (1913–2000), Randall Jarrell (1914–1965), et Iacobus Dickey (1923–1997) poëmata excogitaverunt quod ex experientia militiae natum est. Hi omnes, una cum Elizabetha Bishop (1911–1979), Theodoro Roethke (1908–1963), et Delmore Schwartz (1913–1966), aetatem poëtarum constituerunt qui, contra poëtas aetatis prioris, saepe in translaticiis versús formis composuerunt.

Robertus Lowell in Grolier Poetry Bookshop prope Quadratum Harvardianum, 1965. Photographema ab Elsa Dorfman factum.

Post bellum, multi poëtae et motus poëtici evoluti sunt. Ioannes Berryman (1914–1972) et Robertus Lowell (1917–1977) erant primariae personae inclinationis motus confessionalis appellatae, qui Sylviam Plath (1932–1963), Annam Sexton (1928–1974), aliosque maximo studio adfecit. Berryman et Lowell, quamquam ei modernismum cognitum habuerunt, se plerumque studere maluerunt suis experientiis pro rebus subiectis et pro modo quem Lowell coctum appellavit: prudenter et diligenter confectum.

Ex contrario, poëtae prostrati, inter quos Iacobus Kerouac (1922–1969), Allen Ginsberg (1926–1997), Gregorius Corso (1930–2001), Ioanna Kyger (nata 1934), Gary Snyder (natus 1930), Diana Di Prima (nata 1934), Amiri Baraka (1934–2014), Laurentius Ferlinghetti (natus 1919), et aliis distincte rudes fuerunt. Prostrati, qui, modo quondam extremo, apertiorem, laxiorem, curiosiorem annorum inter 1950 et 1970 societatem ostendebant, fines idiomatis Americani in cursum sermonis demotici, fortasse plus quam alii greges, ulterius perrexerunt.

Eodem fere tempore, poëtae Montis Atri, Carolo Olson (1910–1970) duce, in Collegio Montis Atri laborabant. Hi poëtae investigabant genera formae apertae sed multo magis programmatice quam prostrati. Principales huius scholae poëtae fuerunt Robertus Creeley (1926–2005), Robertus Duncan (1919–1988), Dionysia Levertov (1923–1997), Eduardus Dorn (1929–1999), Paulus Blackburn (1926–1971), Hilda Morley (1916–1998), Ioannes Wieners (1934–2002), et Laurentius Eigner (1927–1996); qui omnes eorum notionem poësis in Projective Verse ('Versus Proiectivus', 1950) commentario Olsoniano imposuerunt, in libro qui postulaverat formam per lineam (vel versum) deductam, lineam in spiritu humano conditam, modumque scribendi conditum in rebus perceptis tam positis ut una res percepta recte ad aliam duceret.

Alii poëtae qui se Monte Atri saepe consociaverunt sunt Cid Corman (1924–2004) et Theodorus Enslin (natus 1925), quamquam fortasse accuratius videntur proles obiectivistarum. Ioannes Cage (1912–1992), compositor qui in Collegio Montis Atri olim habitavit, et Jackson Mac Low (1922–2004), poëmata composuerunt modis aleatoriis condita. Ei, a Zen, Dada, et rationibus scientificis incertitudinis, avant-garde magni momenti auctoritates in Civitatibus Foederatis decennio anno fere 1970 incipiente facti sunt.

Prostrati et nonnulli poëtae Montis Atri rationem Renascentiae Franciscopolis reddere debere saepe putantur. Franciscopolis autem axis litterariae industriae experimentalis ex annis inter 1930 et 1939 iam facta erat, partim ob opus Kennethi Rexroth et Madeline Gleason. Alii poëtae qui se hac in scaena implicaverunt fuerunt Carolus Bukowski (1920–1994) et Ioannes Spicer (1925–1965). Hi poëtae dicta eorum aetatis idioma cum ingeniosis formarum experimentis miscere conabantur.

Hieronymus Rothenberg (natus 1931) notus est pro opere ethnopoëtico, sed ipse locutionem "imago profunda" excogitavit, qua opera poëtarum Roberti Kelly (natus 1935), Dianae Wakoski (nata 1937), et Clayton Eshleman (natus 1935) descripsit. Poësis Imaginis Profundae a doctrina symbolista a congruentiis mota est, praecipue in operibus Federici García Lorca poëtae Hispanici. Locutio deinde a Roberto Bly suscepta est, qui ad commune iudicium accommodavit. Motus Imaginis Profundae etiam fuit res internationalis, quae permulta poëmata ex operibus poëtarum Latinoamericanorum et Europaeorum conversa elicuit, sicut Paulus Neruda, Caesar Vallejo, et Thomas Tranströmer. Nonnulli poëtae qui se cum Imagine Profunda consociaverunt sunt Galway Kinnell, Iacobus Wright, Marcus Strand, et W. S. Merwin. Et Merwin et Gary Snyder poëta Californianus innotuerunt quod se rebus circumiectorum et oecologiae studebant.

Robertus Bly apud finales Poetry Out Loud." Minnesota, 2009.

Poëtae preli parvi, aliquando motus mimeographicus appellati, sunt alius grex potens et eclecticus poëtarum qui etiam in regione Sinus Franciscopolis decennio anno 1950 incipente coaluerunt et iam industrii sunt. Editores ferociter liberi, qui etiam poëtae erant, periodica et chapbooks vilia ediderunt et protulerunt novorum poëtarum qui aliter neglegi potuerunt. Hoc opus a formale ad experimentale variabat. Eugenius Fowler, A. D. Winans, Hugo Fox, Ioannes Hirschman (poëta viarius et activista), Paulus Foreman, Ioannes Cohn, Ioannes Bennett, F. A. Nettelbeck, aliique poëtae memoriam poëtarum preli parvi iam continuant. Multi se ad interrete verterunt ob eius facultates distributionis.

Leland Hickman (1934–1991), Holly Prado (nata 1938), Harrius Northup (natus 1940), Wanda Coleman (nata 1946), Michael C. Ford (natus 1939), Kate Braverman (nata 1950), Eloise Klein Healy, Bill Mohr, Laurel Ann Bogen—omnes poëtae Angelopoli habitantes—inter se apud Beyond Baroque Literary Arts Center Venetiis Californiae situm congredi solent. Ei sunt poëtae lyrici, multum autobiographici, quorum nonnulli poëmata longa experimentalia exercent. Eorum praecursores Angelopoli fuerunt Anna Stanford (1916–1987), Thomas McGrath (1916–1990), Iacobus Hirschman (natus 1933). Beyond Baroque Literary Arts Center, a Georgio Drury Smith anno 1968 creata, est principalis artium litterarum sedes in regione urbana.

Cum Ora Occidentalis Renascentiam Franciscopolitanam et motum prelorum parvorum haberet, Ora Orientalis Scholam Novi Eboraci producebat, gregem poëtarum qui poëmata ducere volebant quod de experientia quotidiana idiomate quotidiano loqui possit et tandem res acuminis mundi produxerunt quae ab operibus eorum aequalium prostratorum discrepat, quamquam ei aliter similes erant, verba ex trivio Americano adrepta magni aestimantes et poëmata despicientes academica vel, ut aiunt, cocta. Inter duces gregis sunt Ioannes Ashbery (natus 1927), Franciscus O'Hara (1926–1966), Kenneth Koch (1925–2002), Iacobus Schuyler (1923–1991), Barbara Guest (1920–2006), Theodorus Berrigan (1934–1983), Anna Waldman (nata 1945), Bernadetta Mayer (nata 1945); ex quibus Ashbery singulariter vis definiens in rebus poëticis recentioribus factus est, a nonnullis eruditis poëta Americanus maximi momenti post secundum bellum mundanum aestimatus.

Poësis Americana hodierna[recensere | fontem recensere]

Gwendolyn Brooks, Miami Book Fair International, 1985.

Exarserunt in poësi Civitatum Foederatarum post annum fere 1970 multi greges, scholae, et motus exarserunt, quorum pondus non iam confirmatum est. Poëtae horum annorum surrealismo operam dederunt, cum poëtae maximi moment in hoc campo laborare coeperunt, inter quos Russell Edson (natus in 1935), Andreas Codrescu (natus 1946), et Maxine Chernoff (nata 1952). Emersit etiam poësis perfunctionis ex casibus prostratis et hippie, poëmatibus-loquentibus Davidis Antin (natus 1932), et casibus rituum a Rothenberg effectis, ut seria identitas fieret, quae multiculturalismum variosque poëtas amplectitur ex variis culturis, inter quos poëtae in Portu Divite nati, praecipue Ioannina Braschi (nata 1953) et Iulia de Burgos (nata 1914), quae Novi Eboraci habitans de statu advenarum Hispanoamericanarum scripsit.[16] Quod auctum studii poëmatibus a Gwendolyn Brooks (nata 1917), Maya Angelou (nata 1928), Ishmael Reed (natus 1938), Nikki Giovanni (nata 1943), Detrick Hughes (natus 1966), aliisque Africoamericanis scriptis repraesentavit.

Alius grex poëtarum, scholam Linguae constituentes (vel Anglice L=A=N=G=U=A=G=E, ex magazina eiusdem nominis), memorias modernistarum et obiectivistarum temporibus depressionis oeconomica magnae continuaverunt et extenderunt. Lyn Hejinian, Ronaldus Silliman, Robertus Perelman, Leslie Scalapino, et alii se cum hoc grege consociant. Eorum poëmata—fragmentaria, consulto non grammatica, aliquando textus ex variis fontibus et idiomatibus miscentia—vicissim possunt notiones nuilli sensui subiectae, lyricae, et comicissimae.

Quod schola Linguae magnam mulierum portionem amplectitur aliam inclinationem generalem repraesentat: inventionem et promotionem poësis a poëtricibus et prioribus et hodiernis scriptae. Multi gravissmorum poëtarum Africoamericanorum qui emerserunt mulieres sunt, atque aliae graves scriptrices femineae sunt Hadriana Rich (1929–2012), Ioanna Valentine (nata 1934), et Amy Gerstler (nata 1956).

Poësis in translaticiis formis classicis ante annum fere 1960 excogitata plerumque obsoleverat, sed hic usus conservatus et confirmatus est a poëtis formarum poëticarum peritissimis, sicut Iacobus Merrill (1926–1995), auctor Mutans apud Sandover Lux poëmatis epici, Ricardus Wilbur, et Thomas Gunn, civis Franciscopolis in Britannia natus. Annos inter 1980 et 1999 ortum est studium formis translaticiis, aliquando Novus Formalismus vel Neoformalismus appellatum. Inter poëtas huius generis fuerunt Molly Peacock, Brad Leithauser, Dana Gioia, Donna J. Stone, Timothaeus Steele, et Marilyn Hacker. Nonnulli quidem Novae Formalistae apertiores dixerunt reditum ad consonantiam exactam et certiora metra esse novum avant-garde. Eorum iudices hanc traditionalismum aliquando cum rebus politicis conservativis aetatis Ronaldi Reagan eiusque heredum coniungunt, observantes Praesidem Georgium W. Bush Danam Gioia caput Nationalis Artium Dotis creavisse. Recentiora autem exempla Novi Formalismi aliquando in experimentale poësis linguae territorium transierunt—quod subicit ambas scholas in praecipuum flumen poëticum gradatim absorbi.

Haicu etiam commune poëtarum Americanorum attraxit qui eius evolutionemi ut genus poëticum serium Anglice scriptum adiuvare volunt. Densissimum haicu Iaponiense opera Pound et imagistarum excitavit, ac poëtarum post bellum sicut Kerouac et Ricardus Wright multa haicu Anglica produxerunt. Alii poëtae, sicut Ginsberg, Snyder, Wilbur, Merwin, et multi alii, haicu saltem conati sunt, saepe tantum forma syllabica facta. Post annum 1963, cum periodicum American Haiku conditum esset, Cor van den Heuvel, Nicolaus Virgilio, Raymundus Roseliep, Ioannes Wills, Anita Virgil, Gary Hotham, Marlena Mountain, Wally Swist, Peggy Willis Lyles, Georgius Swede, Iacobus Kacian, et alii gravia poësis haiku opera creaverunt, continuationes cum et transcendentalismo et imagismo ostendentes, et contra anthropocentrismum saepe vim naturae per aetatem habitationum destructarum hominumque alienatorum sine parallelo historico habentes.

Aedificium The Nuyorican Poets Café in Via 3 Orientali in regione Lateris Inferioris Orientalis quae annis 1990/99 procuratores rerum soli et aliquando alii Urbem Abecedarii apellabant. Augusto 2008.

Decennia post 1990 nutriunt redintegrationem memoriae poësis prostratae verbum dictum, per genus slam Anglice appellatum, ex motu Nuyoricano natum atque a Petro Pietri, Ioannina Braschi, et Michael Piñero poëtis Novi Eboraci habitantibus ductum.[17] Marcus Smith, aedificator Sicaginiensis, perfunctionem poësis urbanae in certamina ab audientia iudicata anno 1984 commutavit. Haec slam vias scribendi vehementius dicunt quae hodiernae, incitantes, facile intellectae videntur. Slam novam scriptorum et actorum verborum dictorum aetatem designavit, inter quos Alix Olson, Apollo Poetry, Taylor Mali, et Saul Williams, et centies microphonorum apertorum trans civitatem movit. Poësis praeterea facta est res quae multum in interrete, multis novis actis diurnis interretialibus, zinis, blogis, et aliis sitibus interretialibus constitutis valet.

Erant hoc tempore maiores voces liberae quae vincula pervulgatorum poëisis Americanae generum provocabant, sicut Robertus Peters, poëta et iudex litterarius, qui, a poëticis Roberti Browning poëtae Victoriani Anglici monologis magnopere motus, ob personas monologicas innotuit, sicut eius Ludovicus rex cerritus in perfunctionibus singuli hominis populo gratis.[18]

Robertus Pinsky locum eximium in poësi Americana habet, quia Poeta Laureatus Civitatum Foederatarum tribus spatiis muneris fuit, nemine poëta alio sic honorato. Suum Favorite Poem Project ('Propositum Poëmatis Acceptissimi') omnes cives unice invitat ut eorum compositionem acceptissimam partiant, et cur eam amant dicant. Munus professoris in Universitas Bostoniae sustinet, et est editor poësis periodici Slate. "Poems to Read"[19] est demonstratio sui sensus poëtici, qui verba hominesque coniungit.

Poësis aetatis hodiernae generatim ex flumine principali inque campos collegiorum et universitatum nonnulla decennia migrat. Incrementum graduatorum scripturae creativae programmatum poëticorum opportunitatem dedit quaestum facere praeceptores. Significat auctus poësis professionalizatae, dum multa maiora prela quae libros et magazinas proferunt poëmata edere nolunt, temporibus quae saltem praedici possunt, domum poësis Americanae in academia et parvis periodicis liberis fore.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Coat of arms of the United States.svg
Porta: Civitates
Foederatae Americae

Adnotationes[recensere | fontem recensere]

  1. Lois J. Einhorn, The Native American Oral Tradition: Voices of the Spirit and Soul (ISBN 0-275-95790-X).
  2. John Aldridge, After the Lost Generation: A Critical Study of the Writers of Two Wars (Noonday Press, 1958).
  3. In Barbour, ed., "Works."
  4. Vide Jack Dempsey, ed., "New English Canaan by Thomas Morton of 'Merrymount'" et "Thomas Morton: The Life & Renaissance of an Early American Poet" (Scituate Massachusettae).
  5. Charles Moulton, The Library of Literary Criticism of English and American Authors (Moulton Publishing Company, 1901): Anne Bradstreet, "our earliest woman poet."
  6. Virginia Davis, The Tayloring Shop: Essays on the Poetry of Edward Taylor (University of Delaware Press, 1997), ISBN 0874136237.
  7. Samuel Danforth, "Almanacks."
  8. George Williams, History of the Negro Race in America from 1619 to 1880 (G. P. Putnam's Sons, 1882).
  9. Susan Gregson, Phillis Wheatley (Capstone Press, 2002), ISBN 0736810331.
  10. Klaus Lubbers, Born for the Shade: Stereotypes of the Native American in United States Literature and the Visual Arts, 1776–1894 (Rodopi, 1994), ISBN 9051836287.
  11. "Literature - Rebecca Hammond Lard." In Our Land, Our Literature (Ball State University).
  12. Lucy Larcom, Landscape in American Poetry (1879).
  13. Louis Untermeyer, Modern American Poetry (Novi Eboraci: Harcourt, Brace and Company, 1921).
  14. Anglice: "the New Criticism."
  15. "High Flier". The “Quote... Unquote” Newsletter. April 1992 issue, vol. 1, no. 2 .
  16. Library of Congress, De Ioannina Braschi.
  17. Nuyorican Movement.
  18. Rex Ludovicus.
  19. "Robert Pinsky". poets.org .

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Campus Collegii Montis Atri, qui Lacum Eden cingit et poëtas Montis Atri ab 1941 ad 1957 attrahebat, nunc est pars Camp Rockmont, aestivorum puerorum castrorum.
  • Baym, Nina, et al., eds. 2003. The Norton Anthology of American Literature. Ed. 6a. ISBN 0393979695.
  • Cavitch, Max. 2007. American Elegy: The Poetry of Mourning from the Puritans to Whitman. University of Minnesota Press. ISBN 081664893X.
  • Hoover, Paul, ed. 1994. Postmodern American Poetry. Norton Anthology. ISBN 0393310906.
  • Hubbell, Jay B. 1936. American Life in Literature. Novi Eboraci et Londinii: Harper & Brothers.
  • Moore, Geoffrey, ed. 1983. The Penguin Book of American Verse. Ed. retractata. ISBN 0140423133.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]