Gaius Fannius Strabo (consul 122 a.C.n.)

E Vicipaedia

Gaius Fannius Strabo (natus saeculo 2 a.C.n., mortuus circa annum 104 a.C.n.) vir publicus et rerum gestarum scriptor Romanus fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 146 a.C.n. fortiter in expugnando Carthagine Tiberio Graccho duce se praebuit[1]., anno 141 tribunus militum in Hispania certavit. Filiam Gaii Laelii Sapientis in matrimonium duxit atque Panaetium philosophum clarum novit[2]. Anno 122 Gaio Sempronio Graccho adiuvante consulatum - una cum Gnaeo Domitio Ahenobarbo adeptus est, sed in oratione famosa eius consilia recusavit.

Rerum gestarum scriptor[recensere | fontem recensere]

Fannius annales - VIII libros rerum gestarum - composuit, sed de his nihil nisi fragmenta ad nostram aetatem pervenit. Marcus Iunius Brutus Epitome huius operis fecit[3], quod Gaius Sallustius Crispus propter veritatem laudavit[4].

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Plutarchus, Gracchi 4,6
  2. Marcus Tullius Cicero, Brutus 100-101
  3. Marcus Tullius Cicero, Epistulae ad Atticum XII 5,3
  4. Gaius Sallustius Crispus, Historiae 1,4


Antecessores:
Titus Quinctius Flamininus et Quintus Caecilius Metellus Balearicus
Consul
122 a.C.n.
cum
Gnaeo Domitio Ahenobarbo
Successores:
Quintus Fabius Maximus Allobrogicus et Lucius Opimius