Klangfarbenmelodie

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Klangfarbenmelodie (Theodisce, 'sonus + color + melodia' = 'melodia coloris sonorum, melodia ex colore sonorum constans') est ratio musica quae notulas figurae musicae vel omnis melodiae inter nonnulla instrumenta musica distribuit, potius quam solum uno instrumento (vel copiae instrumentorum) tribuere, sic colorem et texturam ad cantionem addens. Haec ratio aliquando punctillismus appellari potest, nomen ex ratione picturae neoimpressionistae mutuatum.

Prolata est haec notio ab Arnoldo Schoenberg in Harmonielehre, libro de harmonia (1911:470–471), ubi "structuras coloris"? explicat. Schoenberg et Antonius Webern ob hanc rationem praesertim celebrantur, Schoenberg insignissime in tertia suarum Quinque Rerum Orchestralium (opus 16), et Webern in Quinque Rebus pro Orchestra (opere 10, veri simile responsum ad opus 16 Schoenbergianum), Concerto pro Novem Instrumentis (opere 24), Re pro Violoncello et Clavili (opere 11), et orchestratione ricercaris? sex vocum in Dono Musico Bachiano. Haec ratio comparari potest cum Bachiana subiecti fugae partitura et textura constante quae in ordinationibus adhibentur:

Bachiana partitura aperta subiecti Ricercaris.? Sono Play info.

Clara talis distributionis vocum exemplum quae usum nominis antecesserunt est Symphonia Phantastica Hectoris Berlioz, ubi, in movimento quarto ("Iter ad Supplicium," mensurae 109–112), melodia inter nervos et ventos transfunditur. Praeterea, Klangfarbenmelodie in operibus Claudii Debussy invenitur: "Musica Debussiana colorem sonorum inaudito structurae statui insigniter attollit; iam in Praeludio postmeridiani temporis fauni color tibiae et arpae officium habet spectandi."[1]

Pro exemplis melodiae coloris sonorum ad singulum tonum adhibitae quae tenere audientem possunt, vide thema et variationes in actu tertio Wozzeck, operae Albani Berg (opere 7), et Octo Studia et Phantasiam pro Quinquinio Ventorum Ligneorum Elliott Carter (1950) (White 1969:455).

Decennio 196, notio Klangfarbenmelodie Carolum Henricum Stockhausen aliosque compositores Europaeos movit ut colores sonorum modo serialistico, praecipue in musica electronica, ad artem redigere conarentur (Rushton 2001).

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Anglice: "To a marked degree the music of Debussy elevates timbre to an unprecedented structural status; already in Prélude à l'après-midi d'un faune the color of flute and harp functions referentially" (Samson 1977).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Rushton, Julian. 2001. Klangfarbenmelodie. In The New Grove Dictionary of Music and Musicians, ed. 2a, ed. Stanley Sadie et Ioannes Tyrrell. Londinii: Macmillan Publishers.
  • Samson, Jim. 1977. Music in Transition: A Study of Tonal Expansion and Atonality, 1900–1920. Novi Eboraci: W. W. Norton & Company. ISBN 0-393-02193-9.
  • Schoenberg, Arnold. 1911 Harmonielehre. Lipsiae et Vindobonae: Verlagseigentum der Universal-Edition.
  • White, John Reeves. 1969. Klangfarbenmelodie. In Harvard Dictionary of Music, ed. 2a, ed. Willi Apel. Cantabrigiae:, Massachusettae: Harvard University Press. ISBN 978-0674375017.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]