Iulius Leber

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Iulius Leber inter iudium coram Tribunale populi

Iulius Leber (natus in Biesheim, Elisatia die 16 Novembris 1891; supplicio affectus est die 5 Ianuarii 1945 Berolini) fuit vir publicus Germanicus ad Socialem Democraticam Factionem Germaniae pertinens aetate Rei Publicae Vimarii et illustris adversarius Nazismi qui decoctae coniurationi die 20 Iulii 1944 contra Adolphum Hitler interfuit. Comprehensus, post iudicium coram Tribunale populi condemnatus et supplicio affectus est.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Leber anno 1912 maturitatem adeptus est et deinde Argentorati et Friburgi Brisgoviae oeconomiae et historiae studebat. Ab anno 1914 voluntarius miles Bello Orbis Terrarum I interfuit. Hoc tempore bis graviter sauciatus est et succenturio promotus est. Post finem belli in exercitu novi rei publicae mansit. Anno 1920 contra Wolfgangum Kapp novis rebus studentem certavit et deinde exercitum reliquit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 1921 Leber, qui iam discipulus sodalis SPD factus erat, decurio urbis Lubecae electus est et ad annum 1933 mansit. Eodem tempore et pro actis diurnis factionis Lubecae laboravit. Anno 1924 legatus Dietae Imperii electus est (etiam ad annum 1933). 31 Ianuarii 1933, die, postquam Adolphus Hitler cancellarius Germaniae nominatus est, Leber a sectatoribus Nazistis violentis impetus inlatus est. Custodes eius oppugnatorem quendam necaverunt. Itaque Leber contra ius in carcerem iactus et ad carcerem XVIII mensium damnatus est. 1935 - 1937 Leber captivus in Castris Carceralibus retentus est.

Adversarius Nazistarum[recensere | fontem recensere]

Ab anno 1937 Leber mercator carbonis erat, sed clam contra Nazistas conspiravit. Et Coniurationi 20 Iulii 1944 interfuit. Sed iam 5 Iulii 1944 a vigilibus tectis incarceratus est. 20 Octobris 1944 ad mortem damnatus et 5 Ianuarii 1945 supplicio affectus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Iulium Leber spectant.