Ioannes Patricius O'Malley

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Vexillum Ioannes Patricius O'Malley
Ioannes Patricius O'Malley
Cardinalis Ecclesiae Catholicae Romanae
Ioannes (Sean) Patricius O'Malley die 14 Martii 2004
Ioannes (Sean) Patricius O'Malley die 14 Martii 2004
Archiepiscopus Bostoniae
titulus
S. Mariae de Victoria
Natus 29 Iunii 1944
presbyter ordinatus 29 Augusti 1970
episcopus nominatus 30 Maii 1984
episcopus consacratus 2 Augusti 1984
Cardinalis promulgatus 24 Martii 2006
a papa Benedicto XVI
Pagina officialis Sanctae Sedis

Ioannes Patricius O'Malley OFM (natus Patrick O'Malley die 29 Iunii 1944 in Lakewood Ohii) est Americanus Ecclesiae Catholicae cardinalis et archiepiscopus Bostoniensis. Ad cardinalatum elevatus est anno 2006.

Vita[recensere | fontem recensere]

Discipulus Vasingtoniae in Districtu Columbiano fuit in Collegio Capuccinorum? et Universitate Catholica Americae, ubi nunc inter inspectores numeratur.

Die 14 Iulii 1965, anno aetatis suae 21, O'Malley votum suscepit ut Franciscanus Ordinis Fratrum Minorum Capuccinorum, sibi nomen Ioannes (Anglice Seán) ut honore Sanctum Ioannem Apostolum augeret imponens. Diaconus breve tempore in Insula Paschali in Oceano Pacifico degit.

O'Malley ab anno 1985 fuit episcopus Sancti Thomae in Insulis Virgineis, ab anno 1992 episcopus Riverormensis in Massachusetta, ab anno 2002 episcopus Litoris Palmensis in Florida, sed anno insequenti et usque hodie archiepiscopus Bostoniensis. Ab anno 2006 est Ecclesiae Catholicae cardinalis presbyter titulo Sanctae Mariae Victoriae. O'Malley conclavi mense Martio 2013 adfuit, quod Georgium Marium Bergoglio papam creavit et etiam papabilis habebatur ut Benedicto Papae XVI succederet, qui se magistratu abdicaverat die 28 Februarii 2013.[1]

Die 13 Aprilis 2013 papa Franciscus Ioannem Patricium O'Malley sodalem consessus octo cardinalium (alii septem sunt: Anscharius Andreas Rodríguez Maradiaga, praeses, Iosephus Bertello, Franciscus Xavierius Errázuriz Ossa, Osvaldus Gracias, Reinhardus Marx, Laurentius Monsengwo Pasinya et Georgius Pell) ad curiam romanam emendandam fecit. [2].

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!
Ecclesia Catholica Romana Haec stipula ad Ecclesiam Catholicam Romanam spectat. Amplifica, si potes!
Religiosi Ecclesiae Catholicae
Albi | Augustiniani | Barnabitae | Benedictini | Camilliani | Canonici Augustiniani | Carmelitae | Carmelitae Discalceati | Carthusiani | Cistercienses | Claretiani | Comboniani | Dominicani | Eudistae | Filii Amoris Misericordis | Franciscani | Iesuitae | Lasalliani | Legionari Christi | Mercedarii | Oratoriani | Passionistae | Praemonstratenses | Rosminiani | Societas Parisiensis missionum ad exteras gentes | Salesiani | Scalabriniani | Servi Mariae | Servi Iesu et Mariae | Spiritani | Trappistae | Trinitarii | Ursulinae | Vincentiani