Latinitas nondum censa

Ioannes Czerski

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ioannes Czerski

Ioannes Dementii (Dominici) filius Czerski (Russice Иван Дементьевич Черский, tr. Ivan Dement'evič Čerskij; Albaruthenice Ян Дамінікавіч Чэрскі, tr. Jan Daminikavič Čerski; Polonice Jan Czerski; natus 15 Maii 1845 in villa Swolna tunc gubernii Vilnensis Imperii Russici, nunc Rutheniae Albae, mortuus 7 Iulii 1892 prope fluvium Omolon, accolam Colymae) fuit geographus, geologus et palaeontologus Russicus (Polonus aut Ruthenus Albus genere).

Ut particeps rebellionis, quae in terris Polonicis, Lituanicis et Albaruthenicis Imperii Russici annis 18631864 accidit, primo ad militiam poenalem damnatus, dein exsilio in Siberiam affectus, clarus explorator terrae illius factus est.