Insulae Marianae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Insulae Marianae (dextra), ad orientem Maris Philippinensis, et paululum ad occidentem Fossae Marianae in fundo abyssi sita (Anglice signata).
Nota postalica Insularum Marianarum anni 1901.
Montes igniferi Insularum Maranarum (Anglice signati).
Scaena Rotae in insula visa.
Tabula (Anglice signata).

Insulae Marianae, etiam tantum Marianae et usque ad saeculum vicensimum aliquando Insulae Latronum appellatae (ex verbis Hispanicis Islas de los Ladrones), sunt archipelagus arcuatus qui in cacuminibus quindecim montium igniferorum in Oceano Pacifico boreoccidentali inter parallelos 12 et 21 septentrionales et secundum meridianum 145 orientale sitis consistit. Hae insulae ad meridiem Iaponiae et septentriones Novae Guineae atque sub Mare Philippinense iacent. Meridianus catenae finis est Guama. Archipelagus ex Mariana Austriaca regina Hispanica saeculo septimo decimo, cum Hispania coloniam in archipelagum deducere coepisset, appellatus est.

Insulae, partes conformationis geologicae quae systema Arcus Izu-Bonin-Mariana appellatur, abhinc annorum 5 milliones in septentrione usque ad 30 milliones in meridie (Guama) generatae sunt. Haec insularum catena orta est cum occidentalis Laminae Pacificae margo, ad occidentem movens, in Laminam Marianam se desuper summergeret, in regionem quae vulcanissimus Telluris terminus laminarum convergentium est. Haec subductionis regio, tantum ad orientem catenae insularum, notissimam Fossam Marianam constitit, altissimam Oceani Telluris partem atque humillimam crustae Telluris partem. Hac in regione, secundum acceptam doctrinam geologicam, aqua in amplis Laminae Pacificae vitiis ut serpentinites occlusa, a maioribus altitudinis temperaturis per suam subductionem calefacitur, et pressura ex vapore expandente hydrothermalem regionis energiam efficit, vulcanismum qui Insulas Marianas conformavit maxime augens.[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Geologia Insularum Marianarum, apud www.oceandots.com.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Costenoble. 1905. Die Marianen. Globus 88.
  • Finsch, Otto.1900. Karolinen und Marianen. Hamburgi.
  • Freycinet, Louis de. 1826, 1844. Voyage autour du monde. Lutetiae.
  • Lehne, Pascal Horst, et Christoph Gäbler. 1972. Über die Marianen. Wohldorf: Lehne-Verlag.
  • The Marianas Islands. 18651866. Nautical Magazine, 34–35. Londinii.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Insulas Marianas spectant.

Coordinata: 16°37′N 145°37′E / 16.617°N 145.617°E / 16.617; 145.617