Hypermestra

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Hypermestra Lynceo litteras dat (pictura Heroides Ovidii demonstrans)

Hypermestra[1] (Graece: Ὑπερμνήστρα) in mythologia Graeca fuit una ex 50 Danaidibus, filia maior regis Danai urbis Argorum.

Mythologia[recensere | fontem recensere]

Sola Danaidum coniugem Lynceum - unum ex 50 Aegypti filiis - etsi pater immperaverat nuptiarum nocte non necavit sive amore capta[2] sive quia virginitati eius pepercerat.[3]

Hypermestra a Danao ob contumaciam capta et accusata est. Ovidius Hypermestram catenis vinctam Lynceo litteras dare fecit (vide: Heroides), cui res gestas narrat fortunamque deplorat.

Eadem Argis accusata Venere defendente liberata est.[4] Forsitan causa tragoediae amissae Aeschyli argumentum fuit.[5] Gratias agens Hypermestra Aphroditae Nicephoro (Veneri victrici) statuam in Apollinis templo dedicavit[6] et Artemi Peithoni (Dianae suasoriae) sanctuarium condidit.[7]

Secundum aliam traditionem Lynceus Danaum et cruentas Hypermestrae sorores necavit.[8][9][10]. Ex eo Hypermestra mater Abantis facta est et parens multorum heroum, ut puta Persei ac Herculis.[11]

Hypermestra Lynceusque Argis heroes in unico sanctuario culti sunt. Sepulcrum eorum prope Iovis Phyxii altare fuit.[12] Delphis statuae ab Argivis conditae in templo constitutae erant.[13]

Fontes[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Gratia Berger-Doer: Hypermestra. In: Lexicon Iconographicum Mythologiae Classicae (LIMC). Vol. V, Turici/Monaci 1990, p. 588–590.
  • Robert W. Carrubba: Hypermestra's Speech in Horace, Odes 3.11.37-52. In: The Classical Journal, Vol. 84, Nr. 2 (Dec., 1988 - Ian., 1989), p. 113-116
  • Laurel Fulkerson: Chain(ed) mail: Hypermestra and the dual readership of Heroides 14. In: Transactions and Proceedings of the American Philological Association 133 (2003), p. 123-145
  • Siegfried Jäkel: The 14th Heroid Letter of Ovid and the Danaid Trilogy of Aeschylus. In: Mnemosyne, Fourth Series, Vol. 26, Fasc. 3 (1973), p. 239-248
  • Hans B. Jessen: Hypermestra. In: Paulys Realencyclopädie der classischen Altertumswissenschaft (RE). Vol. IX,1, Stuttgardiae 1914, Col. 289–292
  • Katharina Waldner: Hypermestra 1. In: Der Neue Pauly (DNP). Vol. 5, Metzler, Stuttgardiae 1998, ISBN 3-476-01475-4, Coll. 806–807.
  • V. Vaiopoulos: Hypermestra as seen by Ovid in Epist. 14. In: Eikasmos. Quaderni Bolognesi di filologia classica. Vol. 20 (2009), p. 199-222

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Hypermestram spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. non Hypermnēstra, vide: Ehwald, Exegetischer Kommentar zur XIV. Heroide Ovids, p. 11.
  2. Aeschylus, Prometheus 865-868
  3. Apollodorus 2,1,5
  4. Pausanias 2,20,7
  5. Tragicorum Graecorum Fragmenta III fr. 43-46
  6. Pausanias 2,19,6
  7. Pausanias 2,21,1
  8. Pausanias 2,16,1f
  9. Maurus Servius Honoratius Commentarius in Vergilii Aeneida 10,497
  10. Scholion ad Euripidem Hecuba 869
  11. Pausanias 10,10,5
  12. Hyginus, Fabulae 168. Pausanias 2,21,2
  13. Pausanias 10,10,2