Balduinus I (imperator)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Balduinus (natus Valencenis mense Iulio 1171; mortuus captivus in Bulgaria die fere 11 Iunii 1205), filius Balduini V comitis Hanoniensis uxorisque eius Margaritae comitissae Flandrensis, fuit post patrem comes Hanoniae, sextus huius nominis, post matrem comes Flandriae, nonus huius nominis, et ab anno 1204 imperator Constantinopoli institutus. Fuit frater Isabellae quae regi Francico Philippo II nupsit. Balduino a Caesare Bulgaro Caloioanne capto et mox mortuo, frater Henricus ad imperium accedit.

Balduinus in matrimonium Mariam duxit, filiam Henrici ducis Campaniensis, et ex ea genuit:

  • Ioanna, nata 1200, quae patre mortuo comitissa Flandrensis et Hanoniensis facta est; mortua anno 1244
  • Margarita, nata die 2 Iunii 1202, quae sorore mortua comitissa Flandrensis et Hanoniensis facta est

Fontes[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]