Hendecasyllabus Phalaecius

E Vicipaedia
(Redirectum de Hendecasyllabi)
Salire ad: navigationem, quaerere

Hendecasyllabus Phalaecius[1] sive Phalaecium[2] est versus ex undecim syllabis compositus, qui nomen accepit a Phalaeco quodam poëta qui ante Sappho et Anacreonta floruit.[3]

Schema hendecasyllabi hoc est:

O O  — ∪ ∪ — ∪ — ∪ — ∪

(ubi — = syllaba longa, ∪ = brevis, O O = — — aut — ∪ aut ∪ — ).

De divisione metrica ambigitur, sed plurimis haec pedum divisio placere videtur:[4]

spondeus (trochaeus, iambus) | dactylus | trochaeus | trochaeus | trochaeus

De hendecasyllabi Phalaecii apud Graecos usu[recensere | fontem recensere]

Fieri potest, ut poëta Atheniensis Callistratus sit, qui primus hoc versu usus est in carmine convivali anno fere 510 a.C.n. pancto in honorem Harmodii et Aristogitonis tyrannicidarum:[5]

Ἐν μύρτου κλαδὶ τὸ ξίφος φορήσω                In myrteo ramo gladium feram 
 Ὥσπερ Ἁρμόδιος καὶ Ἀριστογείτων             Sicut Harmodius et Aristogiton 

Cratinus, comicus Atheniensis, saeculo V Phalaecio usus Pana salutavit:[6]

Χαῖρε χρυσόκερω βαβάκτα κήλων,                Salve, loquax aureo cornu, salax 
Πὰν, Πελασγικὸν Ἄργος ἔμβατεύων.             Pan, Pelasgum Argos frequentans.

Apud tragicos hendecasyllabus Phalaecius interdum reperitur, sicut hic:[7]

(τί χρή με)                                                                    (quid oportet me)
στέγειν ἢ τί λέγειν πρὸς ἄνδρ᾽ ὑπόπταν;       tegere aut quid loqui viro suspicioso?

Etiam Theocritus et Callimachus interdum Phalaecio usi sunt. In statua quadam aenea Pisandro, poetae Rhodio saeculi VII a.C.n., dedicata hi versus hendecasyllabi Theocrito adscripti leguntur:[8]

τὸν τοῦ Ζανὸς ὅδ᾽ ὗμιν υἱὸν ὡνὴρ                      Iovis filium hic homo vobis
τὸν λεοντομάχαν, τὸν ὀξύχειρα,                          leonicidam, ocimanum,
πρᾶτος τῶν ἐπάνωθε μουσοποιῶν                     primus superiorum versificatorum
Πείσανδρος συνέγραψεν οὑκ Καμίρου             Pisander descripsit Camirensis
χὥσσους ἐξεπόνασεν εἶπ᾽ ἀέθλους.                   omniaque confecit dicenda certamina.
τοῦτον δ᾽ αὐτὸν ὁ δᾶμος, ὡς σάφ᾽ εἰδῇς,           Illunc ipsum populus, ut clare videres,
ἔστασ᾽ ἐνθάδε χάλκεον ποιήσας                         posuit hic statua aerea facta
πολλοῖς μησὶν ὄπισθε κἠνιαυτοῖς.                    multis mensibus posthac annisque.[9]

De hendecasyllaborum apud Romanos usu[recensere | fontem recensere]

Hendecasyllabus Phalaecius in litteris Romanis ante primum saeculum a.C.n. non videtur reperi. Apud Varronem et Furium Bibaculum saepe invenitur. Ex Bibaculo hos sumamus versus hendecasyllabos:[10]

Si quis forte mei domum Catonis, 
depictas mini(o) assulas et illos       
custodes videt hortuli Priapos, 
miratur, quibus ille disciplinis        
tantam sit sapienti(am) assecutus,
quem tres cauliculi, selibra farris,    
racemi duo tegula sub una       
ad summam prope nutriant senectam. 

At Calvus et praesertim Catullus hendecasyllabis faverunt. De 60 carminibus polymetris Catullianis 43 consistunt e versibus hendecasyllabis, sicut iam carmen primum:[11]

Cui dono lepidum novum libellum     
arido modo pumic(e) expolitum?  
Corneli, tibi: namque tu solebas        
meas ess(e) aliquid putare nugas        
iam tum, c(um) ausus es unus Italorum
omn(e) aevum tribus explicare chartis,  
doctis, Iuppiter, et laboriosis.        
quar(e h)abe tibi quidquid hoc libelli, 
qualecumque quidem, patron(i) ut ergo   
plus uno maneat perenne saeclo.

Ex rebus Catulli hendecasyllabis tractatis evenit, ut ipsum verbum hendecasyllabi novam acciperet "nugarum" connotationem,[12] ut etiam ex Cinnae,[13] Cornificii,[14] Maecenatis[15] fragmentis apparet. At Statius hendecasyllabis utitur etiam ad graves res tractandas.[16]

De aliis hendecasyllabi formis[recensere | fontem recensere]

Alia forma hendecasyllabica est Sapphica, quae it

- v | - v | - v v | - v | - -

hac in forma, secundus pes quoque potest spondeus esse.

Exempla hendecasyllaborum versus Latinorum sunt Catulli 7 et 10. Illud metrum imitati sunt poetae Anglici, praecipue Tennyson et Swinbburne. Anglice, autem, longa et breve syllaba non utitur, sed ictu et non ictu, quamquam Tennyson res quantitativas metri retinuit:

O you chorus of indolent reviewers,
Irresponsible, indolent reviewers,
Look, I come to the test, a tiny poem
All composed in a metre of Catullus,
All in quantity, careful of my motion,
Like the skater on ice that hardly bears him,
Lest I fall unawares before the people,
Waking laughter in indolent reviewers. . . .
  (de "Hendecasyllabics")

Haec forma non permisci cum hendecasyllabis Italicis debeat.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Caesius Bassus, De metris 6.79 & 146.
  2. Servius, De centum metris 465.31.
  3. Terentianus Maurus, De metris 2547; Atilius Fortunatianus 2676 P, Anacreon fr. 39 Bergk.
  4. Caesius Bassus (De metris 6.79-231) alias quoque divisiones exponit.
  5. Apud Athenaeum 694; PMG 893-894 Page.
  6. Cratinus fr. 321.
  7. Sophocles, Philoct. 136; in eadem fabula etiam 682, 1140, 1145. Apud Euripidem inter alias in Orest. 833.
  8. Theoc. Epigr. 16 (22) Gow & Page (= Anth.Pal. 9.598).
  9. Latine convertit Neander.
  10. Bibac. Epigr. 1 Morel.
  11. Catull. Carm. 1.
  12. Plin. Epist. 4.14.8-9: Unum illud praedicendum videtur, cogitare me has meas nugas ita inscribere hendecasyllabi, qui titulus sola metri lege constringitur. Proinde, sive epigrammata sive idyllia sive eclogas sive, ut multi, poematia seu quod aliud vocare malueris, licebit voces; ego tantum hendecasyllabos praesto. Saeculo IV Ausonius similes res tractat hendecasyllabis. Hutchinson (2003: 209).
  13. Cinna fr. 9 Morel.
  14. Cornificius, fr. 1 Morel.
  15. Maec. fr. 2 et 3 Morel.
  16. Silv. 2.7. ("Genethliacon") et 4.3 ("Via Domitiana").

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Gow & Page = The Greek Anthology Hellenistic Epigrams. Ed. by Andrew Sydenham Farrar Gow & Denys Lionel Page. Cambridge: Cambridge University Press, 1965.
  • Hutchinson, G.O. (2003) The Catullan Corpus, Greek Epigram, and the Poetry of Objects. Classical Quarterly 53 (#1): 206-221.
  • Morel = Fragmenta poetarum latinorum epicorum et lyricorum praeter Ennium et Lucilium. Post Aemilium Baehrens iterum ed. Willy Morel. Lipsiae: Teubner, 1927. (Bibliotheca scriptorum Graecorum et Romanorum Teubneriana.)