Anthologia Graeca

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Folium Anthologiae Palatinae saeculi decimi (Codex Palatinus 23, Bibl. Univ. Heidelbergensis).
Anthologia Graeca a van Bosch et van Lennep edita (5 vol., 1795-1822. Photographema factum in Bibliotheca Britannica). Continet Grotii versionem metricam Latinam copiose illustratam necnon textum Graecum editionis Wechelianae(1600) multis erroribus deformatam, quae immutatam praebet editionem Planudeam anni 1566 ab Henrico Stephano curatam.

Anthologia Graeca est anthologia vel thesaurus carminum, maxima ex parte epigrammatum, qui totum tempus Litterarum Graecarum ab antiquitate usque ad Imperium Romanum Orientale complectitur.

Editio hodierna ex carminibus duorum codicum manuscriptorum constat, quorum antiquior ac copiosior saeculo decimo septimo ineunte in Bibliotheca Palatina Heidelbergae repertus est, unde nomen Anthologia Palatina trahit. Praeterea est manuscriptum brevius iam diutius notum, quod anno 1494 primo typis mandatum est et ex compilatore Maximo Planuda Anthologia Planudea nominatum est.

Editiones[recensere | fontem recensere]

  • Beckby, Hermann, ed. Anthologia Graeca (Sammlung Tusculum). 2. Ed. Monaci 1965 ss. (4 vol. Graece-Theodisce).
  • Ebener, Dietrich, ed. Die Griechische Anthologie in drei Bänden (Bibliothek der Antike). Berolini 1991, ISBN 3-7466-0096-0.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]