Latinitas bona

Gulielmus Hague

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Gulielmus Hague

Gulielmus Hague (natus in urbe Rotherham die 26 Martii 1961) est alumnus Collegii Magdalenae apud Oxonienses, posteaque scholae INSEAD, et biographus virorum publicorum Anglicorum. Ipse est rerum politicarum peritus Britannicus factionis Conservativae; a die 23 Februarii 1989 legatus apud Parlamentum Britannicum munere populi Richmondiae Eboracensis fungitur. Conservativae factionis dux a die 19 Iunii 1997 usque ad 18 Septembris 2001 meruit. A die 12 Maii 2010 est Minister Rerum Externarum, primo ministro Davide Cameron.[1]

Opera[recensere | fontem recensere]

  • 2004 : William Pitt the Younger. Londinii: HarperCollins
  • 2007 : William Wilberforce: The Life of the Great Anti-Slave Trade Campaigner. Londinii: HarperPress, ISBN 978-0007228850

Tabula magistratuum[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]