Haicu
E Vicipaedia
Haicu (haicu, haicus, pl. haicua, n.[1][2]; Iaponice: 俳句) est genus poesis Iaponicum tribus vinctum versibus, cum forma V, VII, V on, vel moris. Haec verba Iaponice valent similiter at non idem ac syllaba. In linguis phoneticis, haicua saepius scribuntur syllabis, non moris.
Exempla [recensere]
- 古池や蛙飛込む水の音
- furu ike ya
- kawazu tobikomu
- mizu no oto (XLVI - Basho - R.C.)
-
- Quod est Latine:
- lacus antiquus
- cum ranae insiliunt
- sonitus aquae[3]
-
- vel
- O vetus stagnum!
- Rana de ripa salit
- ac sonant aquae.[4]
Notae [recensere]
- ↑ http://www.uky.edu/AS/Classics/retiarius/haicua.html
- ↑ Cfr. existimationem libri Genevefae Imme ab Anna Elissa Radke conscriptam in pp. 457-458 Vocis Latinae Tomi 34 Fasciculi 133
- ↑ Conversum ab Ioscio
- ↑ Genovefa Imme. Haicu dum Ludo: Een bloemlezing van Latijnse haiku's. Leuven: Aulos, 1998.
Nexus externi [recensere]
- Octo haicua Latine a Stephano Coombe et quinque a Maximo Scorsone apud Poesin Latinam (Anglice)
- Harundine, Societas Flandrica Haicubus Latinis Pangendis, quae duo libros iam edidit (Batave)