Guntherus Oettinger

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Guntherus Oettinger anno 2007

Guntherus Oettinger (vulgo Günther Oettinger, natus 15 Octobris 1953) vir publicus Germaniae et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae est.

Iuventus Munusque[recensere | fontem recensere]

Post scholam finitam Oettinger Tubingae iurisprudentiae et oeconomiae studebat, primam probationem anno 1978, secundam 1982 adeptus est. Ex eo tempore causidicus laborat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Oettinger causidicus et ab anno 1977 sodalis CDU est. Ab anno 1984 sodalis senatus terrae Badeniae-Virtembergiae est, ab anno 1991 gregem CDU eae terrae duxit. 21 Aprilis 2005 successor Ervini Teufel, qui propter aetatem provectam suam magistratum deposuerat, praeses ministrorum electus est. Electionibus anni 2006 reelectus est. 24 Octobris 2009 ab Angela Merkel cancellaria foederalis Germaniae commissarius Unionis Europaeae propositus est. Itaque 21 Novembris Stephanus Mappus, qui ei praeses ministrorum voluntate factionis successurus est, praeses factionis CDU Badeniae-Virtembergiae electus est. 10 Februarii 2010 Oettinger a magistratu praesidis ministrorum se recessit. Officium commissarii Unionis Europaeae eo anno iniit annoque 2014, praeside commissionis Ioanne Claudio Juncker, retinuit.

Dicta et Sententiae[recensere | fontem recensere]

  • Anno 2005 Oettinger in interrogatione radiophonica de futuro linguae Theodiscae in Germania dixit: "Lingua Anglica laborantes colloquemur; linqua Theodisca in otio, cum familia utemur aut, cum privatim aliquod legemus." Multi defensores linguae Theodiscae eum ob haec verba valde reprehenderunt.
  • Anno 2007 in laudatione funebri pro Ioanne Filbinger, antecessor eius praeses ministrorum Badeniae-Virtembergiae, qui propter iudicia acerrima, quae iudex classis bellicae Germaniae tempore Belli Orbis Terrarum II fecerat, anno 1978 a magistratu recedere coactus erat, inter alia et haec dixit: "Neque, ut legimus in laudationibus aliquibus, Filbinger Nazista fuit, sed potius inimicus Nazistarum fuit. Haec perseverandum est: Nullum iudicium Ioannis Filbinger exstat, quo aliqui homo necatus est." Et haec verba multis hominibus, praesertim a Rolf Hochhuth, qui tum nuntium de Filbinger publicaverat, vituperata sunt.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Guntherus Oettinger spectant.

Pagina officialis Guntheri Oettinger