Gerhardus Wolf

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Florentiae: inscriptio Gerhardo Wolf dicata

Gerhardus Wolf (natus die 12 Augusti 1896 Dresdae - mortuus est die 23 Martii 1971 Monaci), vir in legationibus obeundis versatus, fuit inter Bellum Orbis Terrarum II consul Germanicus in Florentia.

Vita[recensere]

Gerhardus Wolf, qui septimus et postremus filius causidici erat, postquam anno 1915 testimonium matúritatis accepit, Bello Orbis Terrarum I miles interfuit. Deinde annis 1919 - 1924 Heidelbergae, Monachii Berolinique philosophiae, artis historiae et postea Genava, Lutetiae Cantabrigiae litteris studuit et litterarum doctoris insigne consecutus est. Ab anno 1927, Gustavo Stresemann negotiis externis Germaniae ducente, inter legatos Germaniae operam dedit.

Wolf, inter Bellum Orbis Terrarum II consul Germanicus in Florentia, cum, post diem 8 Septembris 1943, Germania Italiam occuparet hanc urbem, praeclarissima monumenta eius inter eos Pontem Veterem (Italiane Ponte Vecchio) et multos viros publici fascismi et Nazistarum adversarii e.g Bernardum Berenson a Nazistis tegit.

Anno 2006 Florentia, quae iam anno 1955 Wolf in civitatem ad honorem acceperat, Gerhardum Wolf inscriptione in medio ponte Vetere commemoravit.

Nexus externi[recensere]


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!