Apicius sive De re coquinaria

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Apicius

Apicius sive De re coquinaria opus est saeculi 4 p.C.n. Aliqui praetendunt opus Apicius nominatum sive a M. Gavio Apicio, sive ab alio Apicio, conscriptum; convenit autem concedere scriptorem vel potius scriptores huius operis omnino incognitos.

Apicius in libros decem Graecolatinobarbarice intitulatos divisus est:

  1. Epimeles (id est condita culinaria)
  2. Sarcoptes (id est carnes)
  3. Cepuros (id est olera)
  4. Pandecter (id est multiplicia)
  5. Ospreon (id est fabae lenticula pisum cicer)
  6. Tropetes (id est volatilia)
  7. Politeles sive Voluntaria (id est sumptuosa)
  8. Tetrapus sive Quadripedia (id est animalia)
  9. Talassa sive Mare (id est conchylia)
  10. Halieus sive Piscatura (id est pisces)

Hoc opus sermone fere vulgari scriptum est, ut inter coquos lixasque legendum.

Editiones[recensere | fontem recensere]

  • Apicius, The Roman cookery book tr. Barbara Flower, Elisabeth Rosenbaum. London: Harrap, 1958 (Latine, Anglice)
  • Apicii decem libri qui dicuntur De re coquinaria ed. Mary Ella Milham. Leipzig: Teubner, 1969. (Latine)
  • Apicius, L'art culinaire ed. Jacques André. Paris: Les Belles Lettres, 1974. (Latine, Francogallice)
  • Apicius. A critical edition with an introduction and an English translation ed. C. Grocock, S. Grainger. Totnes: Prospect Books, 2006. ISBN 1903018137 (Latine, Anglice)

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikisource-logo.svg Vide Apicius sive De re coquinaria apud Vicifontem.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Elisabeth Alföldi-Rosenbaum, "Apicius, De Re Coquinaria and the Vita Heliogabali" et "Notes on Some Birds and Fishes of Luxury in the Historia Augusta" in Bonner Historia-Augusta-Colloquium 1970 (Bonnae: Habelt, 1972) pp. 1-18 cum tabulis I-II
  • Iohannes Albertus Fabricius, Bibliotheca Latina (Hamburgi: Schillerus, 1712) textus pp. 501-507 [de editionibus veterioribus]
  • Sally Grainger, Cooking Apicius: Roman Recipes for Today. Totnes: Prospect Books, 2006. ISBN 1-903018-44-7
  • Mary Ella Milham, A glossarial index to De re coquinaria of Apicius. Madison, 1952.