Götterdämmerung

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Götterdämmerung ('Crepusculum Deorum') est ultima opera in circulo quattuor operarum Ricardi Wagner Der Ring des Nibelungen appellato. Primum in Bayreuth Festspielhaus die 17 Augusti 1876 peracta est, pars primae perfunctionis circuli absoluti. Nomen est vocabulum in linguam Theodiscam ex Ragnarök locutione Norvegicae Veteris conversum, quae in mythologia Nordica ad praedictum deorum bellum spectat, quod vicissim finem orbis terrarum efficit.

Titulus Götzen-Dämmerung ('Crepusculum Idolorum'), libri Friderici Nietzsche, anno 1888 Theodisce scripti et 1889 editi, est facetiae ad titulum huius operae spectantes; verbum Götze est Theodiscum pro 'idolo' vel 'deo falso' valens. Verbum Götterdämmerung aliquando adhibetur ad dicendum calamitosum eventuum finem.

Compositio[recensere | fontem recensere]

Crystal 128 up.png Commentationes principales: Der Ring des Nibelungen: Compositio poematis et Der Ring des Nibelungen: Compositio musicae


Dramatis personae[recensere | fontem recensere]

Partes Genus vocis Premi histriones, 17 Augusti 1876
(Conductor: Ioannes Richter)
Siegfried tenor Georgius Unger
Brünnhilde supranus Amalia Materna
Gunther baritonus Eugenius Gura
Gutrune supranus Mathilda Weckerlin
Hagen bassus Gustavus Siehr
Alberich baritonus Carolus Hill
Waltraute medio-supranus Ludovica Jaide
Prima Norna? contraltus Ioanna Jachmann-Wagner
Secunda Norna medio-supranua IosephinaSchefsky
Tertia Norna supranus Friderica Grün
Woglinde supranus Lilli Lehmann
Wellgunde supranus Maria Lehmann
Flosshilde medio-supranus Minna Lammert
Clientes, mulieres

. . . Secundum Albertum Speer, ultima perfunctio Philharmonicae Berolinensis prope finem Belli Orbis Terrarum II, paulo ante musici urbem discesserunt, fuit Scaena Immolationis Brünnhilde in finali operae.[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Albert Speer, Inside the Third Reich (The Macmillan Company, 1970), p. 463.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Götterdämmerung spectant.


Musica Haec stipula ad musicam spectat. Amplifica, si potes!