Foedus in Bibliis

E Vicipaedia
Arcus pluvius, secundum Biblia signum foederis Dei cum Noe

Foedus vel pactum in Bibliis plerumque ad conventum inter Deum et homines refert. Aliquando et ad conventum inter homines refert. Foedus inter Deum et homines est pars fundamentalis religionum Iudaicae Christianaeque. In exemplaribus Hebraice בְּרִית (bĕriyth), Graece διαθήκη scribitur.

Biblia Hebraica[recensere | fontem recensere]

In Biblia Hebraica, quae sunt etiam Vetus Testamentum Bibliarum Christianorum, foedera magna sex discerni possunt: foedera Dei cum Noe, Abraham, Moyse, Aaron, David, et "novum foedus", pactum futurum cum Israel.

In Biblia Hebraica vocabuli בְּרִית‎ (concordantiae Strong numerus H1284) 284 casus reperiuntur. In Versione Vulgata ferme verbis foedus et pactum reddiuntur, sed etiam amicitiae (Exodus 34:12), testamentum (Numeri 14:44), pax (Iosue 9:6), et cetera.[1]

Novum Testamentum[recensere | fontem recensere]

In Novo Testamento et religione Christiana sunt diversae commemorationes notionis foederis. Generaliter Christiani credunt adventu Iesu novum foedus statutum esse. Paulus de foedere copiose tractat in Epistula ad Hebraeos.

In Novo Testamento vocabuli διαθήκη (concordantiae Strong numerus G1242) 33 casus reperiuntur. In Versione Vulgata testamentum redditur, sicut titulus "Novum Testamentum" (Graece Ἡ Καινὴ Διαθήκη). In versione Latina sententia foedus aliquantum amissa est, dum Graece διαθήκη sententias foedus et testamentum continet.[2]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]