Gulielmus Cullen Bryant

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Effigies, a Wyatt Eaton, circa annum 1878 picta (Brooklyn Museum).

Gulielmus Cullen Bryant (3 Novembris 179412 Iunii 1878) fuit Americanus poeta romanticus, actorum diurnariorum scriptor, et diuturnus diarii The New York Evening Post editor.

Iuventus et educatio[recensere | fontem recensere]

Cedarmere, fundus Gulielmi Cullen Bryant in Roslyn Novi Eboraci situs.

Bryant in casa stipitum prope Cummington Massachusettae die 3 Novembris 1794 natus est[1]; domus hodie lamina designatur.[2] Fuit filius alter Petri Bryant (natus 12 Augusti 176720 Martii 1820) medici et deinde legislator civitatis, et Sarah Snell (4 Decembris 17686 Maii 1847). Inter maiores amborum parentium fuerunt vectores in Mayflower: matris Ioannes Alden (1599--1687); patris Francisus Cooke (1577—1663).

Familia ad novam domum migraverunt Bryant duos annos natus. Domus Gulielmi Cullen Bryant, domus per pueritiam a Bryant habitata, nunc est museum. Duos annos post matriculationem in Collegio Williams, iuribus in vicis Worthington et Bridgewater Massachusettae studere coepit, et ad forum admissus est anno 1815, unde ius civile facere coepit in oppido Plainfield, septem milia a Cummington quotidie ambulans. Per unam ex eis ambulationibus Decembre 1815, singulam avem prope orbem finientem volantem animadvertit; a visu moto, poema "To a Waterfowl" ('Avi aquaticae') duxit.[3]

Bryant iuvenis operam poesi dare coepit. Patre praeceptore, Alexandrum Pope aliosque poetas neoclassicos Britannicos aemulatus est. "The Embargo," poema Praesidem Thomam Ieffersonium saeve vituperans, anno 1808 prolatum, suas opiniones Foederalisticas confirmavit. Rapide prima editio omnino venita est—partim ob famam aetatis iuvenis poetae—et editio altera, amplificata, quae versus classicos a Bryan conversos comprehendit, prolata est. Bryant, matriculationem apud Collegium Williams ut sophomorus parans, pauca poemata composuit, sed post singulum annum Williams collegium reliquit, et simul ius et poetas romanticos Anglicos, praecipue Gulielmum Wordsworth, legere incipiens, poesi intentius studere coepit.

Poesis[recensere | fontem recensere]

Gulielmus Cullen Bryant circa 1876.
Photographema Gulielmi Cullen Bryant a Mathaeo Brady annis 18601865 factum.
Kindred Spirits ('Animae consanguineae'), ab Asher Durand excogitata, Gulielmum Cullen Bryant et Thomam Cole depingit, in opere quintessentialiter Scholae Fluminis Hudsoniani facto.
Statua Gulielmi Cullen Bryant in Horto Bryant Bibliothecam Publicam Novi Eboraci adiacet.

Traditur "Thanatopsis," suum poema famosissimum, anno 1811 primum scriptum esse, sed Bryant probabiliter eam anno 1813 vel recentius componere coepit. Quod eius editionis scitur est patrem nonnullas paginas ex filii scrinio cepisse et eas, cum suis operibus, periodico North American Review anno 1817 misisse. Periodicum eo tempore ab Eduardo Tyrrel Channing edebatur, qui attonitus poema suo adiutori legit, qui vicissim clamavit: "Id hoc latere aquae numquam scriptum est!"[4][5] Aliquis inter editores North American distinctas filii partes coniunxit, coniunctioni titulum dedit Thanatopsis ("Meditatio mortis', ex verbis Graecis deductum), rem per errorem patri tribuit, et eam protulit. Bryant, iudicibus litterariis contra nonnulla menda eam comprobantibus, alia poemata saepe proferabat, inter quae "To a Waterfowl" ('Avi aquaticae') anno 1821.

Adnotationes[recensere | fontem recensere]

  1. Randy F. Nelson, The Almanac of American Letters (Los Altos Californiae: William Kaufmann, Inc., 1981, ISBN 0-86576-008-X), 48.
  2. Eugene Ehrlich et Gorton Carruth, The Oxford Illustrated Literary Guide to the United States (Novi Eboraci: Oxford University Press, 1982, ISBN 0-19-503186-5), 46.
  3. Eugene Ehrlich et Gorton Carruth, The Oxford Illustrated Literary Guide to the United States (Novi Eboraci: Oxford University Press, 1982, ISBN 0-19-503186-5), 56.
  4. Anglice: "That was never written on this side of the water!"
  5. Van Wyck Brooks, The Flowering of New England (Novi Eboraci: E. P. Dutton and Company, 1952), 116.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikiquote-logo.svg Vicicitatio habet citationes quae ad Gulielmum Cullen Bryant spectant.
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Gulielmum Cullen Bryant spectant.
Opera
Alia


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!
Stipula Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!