Epistula Barnabae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Epistula Barnabae est liber ecclesiae antiquae ad collectionem Patrum Apostolicorum pertinens. Etsi "epistula" vocatur, tamen potius tractatus theologicus est. Nomina neque auctoris neque accipientis dantur. Liber ab "Evangelio Barnabae" distinguendus est, quod est Pseudepigraphum Medii Aevi tardioris.

Origo[recensere | fontem recensere]

Auctor libri ignotus est. Licet nomen eius Barnabas fuerit, tamen Barnabas Apostolus fuisse non videtur, quoniam Epistula Barnabae post Hierosolyma deleta conscripta est, cum apostolus Barnabas, si quidem traditioni credere licet, sub annum 61 in Cypro martyr mortem obiisset. Liber rationem anti-Iudaicam sequitur; saepe modo allegorico argumenta confirmat. Cum prima epistulae mentio Alexandriae facta sit et ibidem praeterea allegoria floruerit, librum ibi conscriptum esse coniectura colligitur.

Epistula Barnabae, cum templum Hierosolymitanum destructum memoret, sed Iudaeos idem adhuc reaedificatum iri sperare affirmet (Cap. 16,3-4), pro certo inter annos 70 (destructio templi) et 132 (insurrectio Barchochebae) datari potest.

Cognoscite, quod vana est spes illorum. ( ... )'Ecce, qui destruxerunt templum hoc, ipsi illud aedificabunt.'[1] Idque evenit. Nam quia bellum gesserunt, ab hostibus destructum est templum; nunc et ipsi hostium mininstri riaedificant illud.[2]

Datatio accuratior difficilis est; nonnulli theologi epistulam paulo post annum 70 exstitisse opinantur, quod loci e litteris Novi Testamenti non afferuntur. Singulares similitudines (Cf. cap. 4,14 versus Mt 20,16 sive Mt 22,14) partes traditionis oralis fuisse possunt.

Iudicium[recensere | fontem recensere]

Nonnulli Patres Ecclesiae (Clemens Alexandrinus, Origenes, Hieronymus) epistulam inter libros canonicos numerabantur; etiam in Codice Sinaitico inclusa est ab libris canonicis Novi Testamenti minime saepta. Contra Eusebius Caesariensis epistulam Barnabae haereticam reiecit, quod doctrina Iudaica a Christiana non abrogata - ut epistula affirmat - sed a Iesu Christo completa sit.

Traditio textus[recensere | fontem recensere]

Textus Graecus ex integro in Codice Sinaitico (saec. 4) et in Codice Hierosolymitano (saec. 11) exstat. Ad hoc versiones Latinae inaccuratae quidem saeculorum quarti et quinti partim conservatae sunt, praeterea manuscripta posteriora.

Summa[recensere | fontem recensere]

Epistula in in duas partes, dogmaticam et moralem, dividitur. Prima parte auctor doctrinam Iudaicam abrogatam et religionem Christianam in locum eius successisse demonstrare studet. Iudaeos Vetus Testamentum non recte intellegere, quod ad litteram interpretentur; interpretationem veram allegoricam esse. Praecepta Dei de sacrificiis, circumcisione cibisque usque a prinicipio sensu altiore sive spiritali dicta fuisse, exsecutio eorum realis numquam voluntatem Dei fuisse. Praeterea Iudaeos scripturam non intellegere, "quia malus angelus deceperit illos" (cap. 9). Iudaeos ob peccata foederis Dei indignos esse: "Testamentum ... dedit quidem, verum illi propter peccata indigni fuerant." (cap. 14).[2]

Pars secunda - sicut Doctrina Duodecim Apostolorum, doctrinam duarum viarum docet.

in Epistula Barnabae primo argumentum, quare Christiani Dominicam, non Sabbatum diem festivum celebrent, invenitur: Diem octavum esse primum diem creationis novae, quia die dominica Christus a mortuiis resurrexerit:

Demum [Dominus] illis dicit: Novilunia vestra et Sabbata vestra non fero. Cernite, quomodo loquatur: Non mihi accepta sunt praesentia Sabbata, sed illa, quae ego feci; quando scilicet, universis finem imponens, octavi diei faciam initium, hoc est, initium alterius mundi. Idcirco et diem octavum in laetitia agimus; quo et Iesus resurrexit a mortuis, et cum apparuisset, ascendit ad coelos. (cap. 14)[2]

Auctor epistulae quaedam Apocrypha Vesteris Testamenti scripta canonica habet: In cap. 4,3 et cap. 16,5 citationem e libro Enoch (Aethiopico dicto) profert, et in cap. 12,1 e libro quarto Esdrae.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Textus et commentarii

  • Constantin von Tischendorf: Novum Testamentum Sinaiticum sive Novum Testamentum cum Epistola Barnabae et Fragmentis Pastoris : ex codice Sinaitico ... Leipzig, 1863.
  • Die Apostolischen Väter. Griechisch-deutsche Parallelausgabe. JCB Mohr, Tubingae 1992. ISBN 3-16-145887-7
  • Der Barnabasbrief. Trad. et expl. a Ferdinando R. Prostmeier (KAV, Vol. 8). Vandenhoeck & Ruprecht, Gottingae 1999. ISBN 3-525-51683-5
  • Didache (Apostellehre). Barnabasbrief. Zweiter Klemensbrief. Schrift an Diognet. Intr., ed., trad. et expl. a Klaus Wengst. Schriften des Urchristentums 2. Wissenschaftliche Buchgesellschaft, Darmstadii (1984) 2004. ISBN 3-534-18262-6


Commentationes de epistula Barnabae

  • Klaus Wengst: Vox Barnabasbrief. In: Theologische Realenzyklopädie 5 (1980), p. 238-241
  • Klaus Wengst: Tradition und Theologie des Barnabasbriefes. Arbeiten zur Kirchengeschichte 42. de Gruyter, Berolino et al. 1971 ISBN 3-11-003975-3
  • Ferdinand R. Prostmeier: Antijüdische Polemik im Rahmen christlicher Hermeneutik. Zum Streit über christliche Identität in der Alten Kirche. In: Zeitschrift für Antikes Christentum 6 (2002) 38–58.
  • James N. Rhodes: The Epistle of Barnabas and the Deuteronomic Tradition. Polemics, Paraenesis, and the Legacy of the Golden-Calf Incident. WUNT 2/188. Mohr Siebeck, Tubingae 2004 ISBN 3-16-148377-4

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Is 49,17
  2. 2.0 2.1 2.2 Fons textus Latini: Migne PG