Ephemeris Annae Frank

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Ephemeris Annae Frank (Batave primum titulo Het achterhuis editum, denuo De dagboeken van Anne Frank) est liber litterarum compositus ex ephemeride Batava de vita rebusque Nederlandicis ab Anna Frank mandata dum se cum familia per Nederlandicum Nazistarum dominatum duos annos abdebat. Familia anno 1944 comprehensa, Anna in castris carceralibus Bergen-Belsen? typho anno 1945 mortua est. Bello confecto, ephemeris ab Ottone Frank, patrefamilias et solo familiae superstite noto, recuperata, annoque 1947 prolata est. Ephemeris in plus quam sexaginta linguis nunc edita est.

Ephemeris in litteris de Holocausto arguentibus statim comprobata est, et decreto UNESCO anno 2009 inter "Memorias Mundi" enumeratur.

Editiones et versiones[recensere | fontem recensere]

Editiones anteriores et breviores
  • 1947 : Het achterhuis. Dagboekbrieven 14 juni 1942 - 1 augustus 1944. Amstelodami: Contact (Batavice)
  • 1950 : Le journal d'Anne Frank. Lutetiae: Calmann-Lévy (Francogallice)
  • 1950 : Das Tagebuch der Anne Frank. Francofurti ad Moenum: Fischer (Theodisce)
  • 1952 : The Diary of a Young Girl. Novi Eboraci: Doubleday; Londinii: Vallentine Mitchell (Anglice)
  • 1955 : Las habitaciones de atrás. Barcelone: Editorial Garbo (Hispanice)
Editiones q. d. criticae
  • 1986 : De dagboeken van Anne Frank. Amstelodami: Staatsuitgeverij (Batavice)
  • 1988 : Die Tagebücher der Anne Frank. Francofurti ad Moenum: Fischer. ISBN 978-3-10-076710-3 (Theodisce)
  • 1989 : The Diary of Anne Frank; edd. David Barnouw, Gerrold Van der Stroom; interpr. Arnold J. Pomerans, B. M. Mooyaart-Doubleday. Netherlands State Institute for War Documentation. Novi Eboraci: Doubleday; nova editio 2003. ISBN 978-0-385-50847-6 (Batavice, Anglice)
Editiones q. d. definitivae
  • 1991 : The Diary of a Young Girl; edd. Otto H. Frank, Mirjam Pressler; interpr. Susan Massotty. Novi Eboraci: Doubleday (Anglice)
  • 1992 : Anne Frank Tagebuch; edd. Otto H. Frank, Mirjam Pressler. Francofurti ad Moenum: Fischer; nova editio 2001. ISBN 978-3-596-15277-3; ISBN 978-3-10-076713-4 (Theodisce)

Vide etiam[recensere | fontem recensere]


Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Anna Frank#Bibliographia
De manu scripto et editionibus
  • Robert Faurisson, "Is the Diary of Anne Frank genuine?" in Journal of Historical Review vol. 3 no. 2 (1982) p. 147 ff. [Ephemeridem suppositiciam esse arguit]
  • Lawrence Graver, An Obsession with Anne Frank: Meyer Levin and the Diary. Berkeley: University of California Press, 1995
  • Lisa Kuitert, "De uitgave van Het Achterhuis van Anne Frank" in De Boekenwereld vol. 25 (2007) pp. 18-28 (Batavice)
  • Melissa Müller, Das Mädchen Anne Frank. Monaci: Claassen, 1998. ISBN 3-546-00151-6 (Theodisce) [Critica insunt de ephemeride et de editionibus eius]
Ad lecturam
  • Sascha Feuchert, Nikola Medenwald, Lektürerschlüssel zu Anne Frank, Tagebuch. Für Schülerinnen und Schüler. Stutgardiae: Reclam, 2009. ISBN 978-3-15-015412-0 (Reclams Universal-Bibliothek, 15412) (Theodisce)
  • Walpurga Freund-Spork, Erläuterungen zu: Anne Frank: Das Tagebuch der Anne Frank. Lektüre- und Interpretationshilfe. 5a ed. Hollfeld: Bange, 2001. ISBN 978-3-8044-1751-9 (Königs Erläuterungen und Materialien, 410) (Theodisce)
  • Rian Verhoeven, Ruud van der Rol, Anne Frank. Amstelodami: LRV Info, Anne Frank Stichting; Bruxellis: Casterman, 1992. (Batavice) [Versio Francogallica: Anne Frank: une vie. Bruxellis: Casterman, 1992. ISBN 2-203-14229-4. - Versio Anglica: Anne Frank: Beyond the Diary: A Photographic Remembrance. Londinii: Puffin, 1995. ISBN 0-14-036926-0]