Elias Fridericus Forey

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Elias Fridericus Forey

Elias Fridericus (Francice Élie-Frédéric) Forey (natus 10 Ianuarii 1804 Lutetiae, mortuus 20 Iunii 1872 eodem loco) dux militum atque marescalcus Francicus fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Forey scholam militarem Sancti Cyri frequentabat atque anno 1824 succenturio factus est. Anno 1830 expeditioni in Algerinum interfuit atque deinde tribunus militum Franciae fuit. Post eversionem rerum anni 1848 cum militibus suis concilium nationale tuebatur. Fuit sectator Ludovici Bonaparte; itaque post diem 2 Decembris 1851, quo die praeses Bonaparte rerum potitus erat, generalis divisionis factus est. Inter Bellum Crimaeanum quartam divisionem rexit et Proelio Almae die 20 Septembris 1854 interfuit. Etiam in Bello altero de libertate Italica se fortiter praestabat. Quo facto senator Franciae nominatus est. Die 17 Septembris 1862 dux militum expeditionis in Mexici in urbem Veracrucem advenit et die 10 Iunii 1863 cum militibus suis Mexicopolin expugnavit, ut iussu Napoleonis III imperatoris Maximilianum I imperatorem contra Benedictum Juárez Mexici praesidem adiuvit. Die 2 Iulii 1863 marescaclus promotus est et in Franciam revertebat. Deinde Insulae atque Nanceii generalis militavit. Anno 1867 ictu afflictus est et officium reliquere coactus est. Mortuus est anno 1872 Lutetiae.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]