Ecclesia Nova

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Crux Swedenborgiana.
Cathedralis Ecclesiae Generalis, Bryn Athyn situs.

Ecclesia Nova, vel Swedenborgianismus,[1] est una ex nonnullis sectis Christianis per historiam cognatis quae se novum motum religiosum evolverunt, a scripturis Emanuelis Swedenborg (1688–1772) scientistae et theologi Suecici effectum. Swedenborg dixit se revelationem ex Iesu Christo expertum fuisse quam per continuas imagines caelestes annos saltem viginti quinque acceptas viderat. Praedicavit in scripturis Deum in loco usitatae ecclesiae Christianae Novam Ecclesiam substituere, quae Deum in una persona (Iesu Christo) venerari debet. Nova Ecclesia docet necesse esse quoque homini paenitentia, correctione, et vitae regeneratione una agere.[2] Motus in fide conditus est Deum Swedenborg ipsi explanavisse spirituales Bibliorum Sacrorum significationes ut via veritatis Secundi Iesu Adventus patefactae. Swedenborg postulavit suas scripturas inspirationem divinam habuisse,[3] et sectatores credunt Swedenborg ipsum Iudicium Ultimum in mundo spirituali cum inauguratione Novae Ecclesiae observavise.

Inter homines vel per scripturas Swedenborgianas vel per Novam Ecclesiam commotos sunt:

Manent viginti quinque templa in Anglia et pauci ministri. Sectae saeculo undevicensimo erant plus quam centum templa in Britanniarum Regno, saepe grandissima templa modo Anglicanissima, magnis chancels. suggestibus lateralibus, et aris praedita. Paene omnia nunc excluduntur vel saeculo vicensimo refecta sunt. Nonnulla Londinii supersunt.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Etiam Swedenborgiani, Novi Christiani, Neodan-Christiani, Ecclesia Novi Christi, et Nova Domini Ecclesia.
  2. Emanuel Swedenborg, The True Christian Religion (1771), 3 voll., editio Rotchn (Novi Eboraci: Houghton, Mifflin and Company, 1907), in The Divine Revelation of the New Jerusalem (2012), n. 108, 330, 647.
  3. Doc. II, page 404
  4. Situs, www.shs.psr.edu.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Swedenborgianismum spectant.

Formula:Wikisource portal